라틴어 문장 검색

Fuerunt autem naves Christianorum, qui perierunt, trecentae, quarum decima pars vix salvata fuisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:5)
Quam, undique posita obsidione, curriculo quinque hebdomadarum sic mangenarum jactu et machinarum [0634D] sublimitate oppugnavit, ut ultra vim et difficiles militum lapidumque creberrimos ictus cives sufferre non valentes, jam in manu regis, impetrata vita, urbem reddere cogerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 38:2)
Sed rex fraudem illorum cognoscens, ac virtutem illorum in campis Ascalonis curriculo trium hebdomadarum accubuisse, adventum vero et pugnam adversus Japhet dissimulare, ac minime diffamare, nec ipse socios invitare ac arma congregare obdormivit, quatenus per totum id temporis spatium paratus et munitus haberetur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 96:6)
ac trium hebdomadarum spatio illic consummato, in universis assultibus suis nequaquam proficere potuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 38:2)
Tandem curriculo sex hebdomadarum Sidonii videntes se nihil adversus machinam praevalere, et tormentis lapidum assidue urbem et ejus portas concuti, quin et navali assultu non minus gravari;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 68:1)
Quinta decima vero die rursus Christiani agmina ordinaverunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 84:1)
Egit denique illam sanctam hebdomadam sancta loca perlustrans, in oratione et eleemosynarum largitione et delictorum confessione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 14:6)
Crastina autem, mari a feritate sua sedato, tot millia corporum nobilium et ignobilium crebra illius inundatione in aridum sunt ejecta, ut vix trium hebdomadarum curriculo sepultura per camporum planitiem illic a fidelibus conderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:4)
His in regionibus diebus hebdomadarum undecim consedisse perhibentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:4)
et spatio trium hebdomadarum male habens vitam finivit, juxta patriarcharum sepulturam appositus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:11)
Decimum punctum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 53:1)
Decimo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 11:1)
Si enim minimus sit fluxus maris, ad idem punctum parvitatis revertetur die quarta decima.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:11)
et Aristoteles dicit se vidisse unam, quae peperit in mense decimo quarto.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:45)
Et ut ego arbitror, inire mundam asserit hebdomadam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION