라틴어 문장 검색

Igitur et litterae Hebraeae et eloquium.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 6:3)
Habetis, quod sciam, et vos Sibyllam, quatinus appellatio ista verae vatis dei veri passim super ceteros qui vaticinari videbantur usurpata est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:25)
Sunt vestrae Sibyllae nomen de veritate mentitae, quemadmodum et dei vestri.] Omnes itaque substantias omnesque materias, origines, ordines, venas veterani cuiusque stili vestri, gentes etiam plerasque et urbes insignes historiarum et canas memoriarum, ipsas denique effigies litterarum, indices custodesque rerum et (puto adhuc minus dicimus) ipsos inquam deos vestros, ipsa templa et oracula et sacra unius interim prophetae scrinium saeculis vincit, in quo videtur thesaurus collocatus totius Iudaici sacramenti et inde iam
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:26)
te duce Romanos numquam frustrata Sibylla, abdita quae senis fata canit pedibus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 510)
Euander tum ea profugus ex Peloponneso auctoritate magis quam imperio regebat loca, venerabilis vir miraculo litterarum, rei novae inter rudes artium homines, venerabilior divinitate credita Carmentae matris, quam fatiloquam ante Sibyllae in Italiam adventum miratae eae gentes fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 78:1)
decemviros sacris faciundis, carminum Sibyllae ac fatorum populi huius interpretes, antistites eosdem Apollinaris sacri caerimoniarumque aliarum plebeios videmus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 91:1)
cupientem transire Taurum aegre omnium legatorum precibus, ne carminibus Sibyllae praedictam superantibus terminos fatales cladem experiri vellet, retentum admosse tamen exercitum et prope in ipsis iugis ad divortia aquarum castra posuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 561:1)
nam sibylla appellativum est nomen, adeo ut Varro quot sibyllae fuerint scripserit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4453)
Hoc profecto sibyllae vaticinium, ni fallor, maximus ille poetarum nostrorum Virgilius audierat atque intellexerat, cum in quarta Ecloga futurum in proximo sub Augusto Caesare, tempore consulatus Pollionis, mirabilem cujusdam pueri de coelo ad terras mittendi, qui etiam peccata mundi tolleret, et quasi secundum novum in mundo mirabiliter ordinaret, praecineret ortum, admonitus, ut ipsemet ait, Cumaei carminis vaticinio, hoc est sibyllae, quae Cumaea sive Cumana dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION