라틴어 문장 검색

Quolibet quis acquiescat modo, non est haereticus, nisi in contentione haereticus fiat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:42)
Quinetiam notabis secula cum proficiunt in cultura et magnificentia citius pervenire ad aedificorum pulchritudinem quam ad hortorum elegantiam et amaenitatem, quasi elegantia illa hortorum esset res perfectior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 1:6)
Sit in culpa Vercellensis Eusebius, qui omnium psalmorum commentarios haeretici hominis vertit in nostrum eloquium, licet haeretica praetermittens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:37)
Origenes haereticus quid ad me, qui illum in plerisque haereticum non nego?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:30)
Damnationis hereticorum haec fuit principium, dum adducit testes, qui prius ab eis eruditi et postea ab heretico fuerant errore conecti, dum ostendit multitudinem deceptorum, dum inpia περι` ἀρχων͂ν ingerit volumina, quae emendata manu scorpii monstrantur, dum acciti frequentibus litteris heretici, ut se defenderent, venire non ausi sunt tantaque vis conscientiae fuit, ut magis absentes damnati quam praesentes co-argui maluerint.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:10)
nam amorem haec cuncta vitia sectari solent, cura aegritudo nimiaque elegantia, [haec non modo illum qui amat, sed quemque attigit magno atque solido multat infortunio, nec pol profecto quisquam sine grandi malo praequam res patitur studuit elegantiae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 113)

SEARCH

MENU NAVIGATION