라틴어 문장 검색

Siquidem anno ab incarnatione Domini DCCXVI, quo Osredo occiso Coenred gubernacula regni Nordanhymbrorum suscepit, cum uenisset ad eos de Hibernia Deo amabilis, et cum omni honorificentia nominandus pater ac sacerdos, Ecgberct, cuius superius memoriam saepius fecimus, honorifice ab eis et multo cum gaudio susceptus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII.3)
ex quibus virgo una Cloelia deceptis custodibus per Tiberim ad suos transnavit et cum reddita esset, a Porsenna honorifice remissa equestri statua donata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha15)
avertentem causam doloris, quippe nec satis piam adversus sororem nec admodum in virum honorificam, elicuit comiter sciscitando ut fateretur esse causam doloris, quod iuncta impari esset, nupta in domo quam nec honos nec gratia intrare posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 359:2)
nam Romanorum amicitiam se non violaturum, argumento et suam recentem ad eos legationem esse et senatus honorifica in se decreta responsaque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 259:1)
hic iratus Praenestinis, quod, cum eo privatus sacrificii in templo Fortunae faciendi causa profectus esset, nihil in se honorifice neque publice neque privatim factum a Praenestinis esset, priusquam ab Roma proficisceretur, litteras Praeneste misit ut sibi magistratus obviam exiret, locum publice pararent ubi deverteretur, iumentaque cum exiret inde praesto essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 8:1)
et cum praetore eo die honorifice est epulatus, deinde in custodiam C. Cassio tribuno militum traditus, vix gladiatorio accepto, decem talentis, ab rege rex, ut in eam fortunam recideret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 393:2)
Romae quoque, cum veniret in curiam, summisisse se et osculo limen curiae contigisse et deos servatores suos senatum appellasse aliamque orationem non tam honorificam audientibus quam sibi deformem habuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 556:1)
haec nimirum videntur Ciceroni ultima esse in malis et, dum habeat a quibus impetret quae velit et a quibus colatur ac laudetur, servitutem, honorificam modo, non aspernatur, si quicquam in extrema ac miserrima contumelia potest honorificum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 17 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION