라틴어 문장 검색

Quos quoniam suscipi placuit, et redire indutiis, quae poscebantur, indultis, quippe eos vexari diutius, nec ciborum inopia, nec alienum tempus anni patiebantur, in consistorium, Aequitio suadente, sunt intromissi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 2:1)
Humatis denique, pro locorum et temporis ratione, honoratis quibusdam inter defunctos, reliqua peremptorum corpora dirae volucres consumpserunt, assuetae illo tempore cadaveribus pasci, ut indicant nunc usque albentes ossibus campi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 16:1)
Karolus vero haec audiens, mandans eorum fidelitatis fidem suscepturos et honoraturos, Rotcausus et Gaidus ducibus cum nobilis Foroiulanorum consilio inito, ut viriliter se contendissent.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 63)
Post non multum tempus ab eodem Carolus meruerunt, et honorati sunt ab ipso, ad suam reversi sunt patria.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 75)
et venationibus indulgens Aquasgrani reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 163:8)
Karolus rex die nativitatis Domini nostri a praedicto Iohanne papa accepit benedictionem imperialem multisque muneribus honoravit sanctum Petrum et praedictum papam, atque dehinc benedictione apostolica percepta remeavit in Franciam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVI 3:1)
Rex etiam atque omnes principes multis honoribus honoraverunt domnum apostolicum et socium itineris eius Bosonem delegerunt usque Italiam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:5)
cui successit Honoratus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:6)
Ibique eis qui se spreverant delicta pie indulsit atque in societatem recepit et, ut de reliquo sibi fideles forent, admonuit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:4)
Odo vero rex strenuis secum assumptis viris ire ad regem perrexit Arnulfum multisque honoribus eum honoravit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 52:5)
Sermo, ubi auctor iam sua praebet, grandiloquus et verbis Bibliae Vulgatae nimis refertus, sed semper quasi prisco indulgens et qui contra legem grammaticam graviter peccet.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 5:14)
Nil honorat factum, nisi facti sola uoluntas.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et mustela 42:16)
at non usque adeo tuae beniuolentiae indulgebo, ut mihi permittam iam propemodum fesso in causa prorsus ad finem inclinata de egregiis uirtutibus eius nunc demum incipere, quin potius eas integris uiribus et tempori libero seruem.
(아풀레이우스, 변명 93:9)
nec eo minus et leno periurus et amator feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces.
(아풀레이우스, 플로리다 16:10)
quae quanquam invita quod a se ungue latius digrederer, tamen comiter amatoriae militiae brevem commeatum indulsit.
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION