라틴어 문장 검색

Centauri in foribus stabulant, Scyllaeque biformes, et centumgeminus Briareus, ac belua Lernae horrendum stridens, flammisque armata Chimaera, Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 13:3)
Portitor has horrendus aquas et flumina servat terribili squalore Charon, cui plurima mento canities inculta iacet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:3)
Nec ripas datur horrendas et rauca fluenta transportare prius quam sedibus ossa quierunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:17)
Horrescit visu subito, causasque requirit inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro, quive viri tanto complerint agmine ripas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 27:3)
Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:13)
centum sublime columnis, urbe fuit summa, Laurentis regia Pici, horrendum silvis et religione parentum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 10:2)
Haec ubi dicta dedit, terras Horrenda petivit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 15:1)
Non iam certamine agresti, stipitibus duris agitur sudibusve praeustis, sed ferro ancipiti decernunt atraque late horrescit strictis seges ensibus aeraque fulgent sole lacessita et lucem sub nubila iactant:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:6)
Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, invisum numen, terras caelumque levabat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:18)
"O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, (qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa stravi scutorumque incendi victor acervos et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi, nascenti cui tris animas Feronia mater (horrendum dictu) dederat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 23:5)
tum vox horrenda per auras excidit et Troum Rutulorumque agmina complet:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 5:3)
Parte alia horrendus visu quassabat Etruscam pinum et fumiferos infert Mezentius ignis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 18:11)
effugit horrendum stridens adducta sagitta perque caput Remuli venit et cava tempora ferro traicit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 22:5)
ast alios secum includit recipitque ruentis, demens, qui Rutulum in medio non agmine regem viderit inrumpentem ultroque incluserit urbi, immanem veluti pecora inter inertia tigrim Continuo nova lux oculis effulsit, et arma horrendum sonuere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:4)
" Turnus ad haec, oculos horrenda in virgine fixus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 18:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION