라틴어 문장 검색

ex regno eius omnes naves esse, quae superi maris oram depopulatae essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 499:1)
Ab hoc proelio Gracchus duxit ad depopulandam Celtiberiam legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 578:1)
P. Mucius cum iis, qui Lunam Pisasque depopulati erant, bellum gessit, omnibusque in dicionem redactis arma ademit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 213:2)
at hercule suos honores, cuius merita in eam gentem privatim an publice sint maiora vix dici possit, partim desertos per incultum ac neglegentiam, partim hostiliter sublatos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 128:1)
cum Macedonicum bellum expectaretur, Gentium quoque, Illyriorum regem, suspectum Issaei legati fecerunt, simul questi fines suos eum depopulatum, simul nuntiantes uno animo vivere Macedonum atque Illyriorum regem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 268:1)
frater eius verba in senatu fecit questus Alpinorum populorum agros, sociorum suorum, depopulatum C. Cassium esse et inde multa milia hominum in servitutem abripuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 51:1)
inde ex medio regressum itinere hostiliter peragrasse fines suos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 53:2)
quos et ipsos, cum ab nulla parte hostis terruisset, locorum asperitas hostiliter vexavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 61:2)
sed cum hostiliter e scaphis caederentur retro qui poterant nando repetentes terram in aliam foediorem pestem incidebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 533:1)
omnia enim Popilius quae singuli universique eo bello hostiliter dixerant fecerantque rettulit, et vir asper ingenio augebat atrocitatem eorum quae dicerentur voltu truci et accusatoria voce,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 99:2)
praetergressus urbem, ad Pellaeum, quod vocant, biduum moratus, P. Nasicam et Q. Maximum filium cum parte copiarum ad depopulandos Illyrios, qui Persea iuverant bello, misit iussos ad Oricum sibi occurrere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 401:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION