라틴어 문장 검색

Ut enim, inquiunt, si hoc fingamus esse quasi finem et ultimum, ita iacere talum, ut rectus adsistat, qui ita talus erit iactus, ut cadat rectus, praepositum quiddam habebit ad finem, qui aliter, contra, neque tamen illa praepositio tali ad eum, quem dixi, finem pertinebit, sic ea, quae sunt praeposita, referuntur illa quidem ad finem, sed ad eius vim naturamque nihil pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 70:1)
quod igitur fundamentum huius quaestionis est, id praeclare iactum videtis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 44:1)
Nonne perspicuum est ex prima admiratione hominum, quod tonitrua iactusque fulminum extimuissent, credidisse ea efficere rerum omnium praepotentem Iovem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 60:9)
Quid est tam incertum quam talorum iactus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 180:2)
nonne perspicuum est ex prima admiratione hominum, quod tonitrua iactusque fulminum extimuissent, credidisse ea efficere rerum omnium praepotentem Iovem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 60:9)
quid est tam incertum quam talorum iactus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 180:4)
Haec ut dixit, ad symphoniam quattuor tripudiantes procurrerunt superioremque partem repositorii abstulerunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 36:3)
. . Procurrere piscatores parvulis expediti navigiis ad praedam rapiendam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:18)
Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt virginem Et admirantur:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.10)
Nam impetu quodam et instinctu procurrere ad mortem commune cum multis, deliberare vero et causas eius expendere, utque suaserit ratio, vitae mortisque consilium vel suscipere vel ponere ingentis est animi.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 10:2)
Magni undique dissonique clamores, procurrebant omnes cum suis candidatis, multa agmina in medio multique circuli et indecora confusio;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 4:1)
cinxerat Capreas et absconderat, Miseni quod procurrit abstulerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 11:3)
parva monere pudet, talorum dicere iactus ut sciat, et vires, tessera missa, tuas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 71:4)
sed minimus labor est sapienter iactibus uti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 74:5)
terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor Trinacris, a positu nomen adepta loci, grata domus Cereri, multas ea possidet urbes, in quibus est culto fertilis Henna solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권288)

SEARCH

MENU NAVIGATION