라틴어 문장 검색

postridie quoque in augurando tempestate orta grauiter prolapsum identidem obmurmurasse:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 7장 2:2)
ea demum extudit magis conuicio quam precibus uel auctoritate, dum eum identidem per contumeliam anteambulonem fratris appellat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 2장 2:2)
ac per omne gladiatorum spectaculum ante pedes ei stabat puerulus coccinatus paruo portentosoque capite, cum quo plurimum fabulabatur, nonnumquam serio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 2:1)
reciperatores, ne se perfusoriis assertionibus accommodarent, identidem admonuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 1:3)
Alexander ante prima signa ibat identidem manu SU08 inhibens, ne suspensi acrius ob nimiam festinationem concitato spiritu capesserent proelium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 10장 3:1)
Sed ut cunctanti squalor ablutus est et iniecta vestis purpura auroque distincta et fides a iurantibus facta, serio iam rex iisdem comitantibus in regiam pervenit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 23:3)
Exaudiebant tamen strepitus habenarum, quibus equi currum vehentes identidem verberabantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 38:2)
Ceterum, quo minus damnum sentiret, identidem incremento renovabatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 44:2)
itaque res in serium versa est, et imperaverunt sibi, ut crederent illo potissimum modo fuisse delendam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 12:2)
Artabazus convenientem praesenti fortunae sententiam orsus mitigare Dareum temporum identidem admonens coepit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 10:1)
Rex identidem quaerens, an Philotan adisset, an institisset ei, ut pervenirent ad se, perseverante eo adfirmare, quae dixerat, manus ad caelum tendens manantibus lacrimis hanc sibi a carissimo quondam amicorum relatam gratiam querebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 31:1)
"Soletis identidem a me, milites, petere, ut saluti meae parcam."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 14:20)
Illa malis fatigata identidem muliebres adhibere blanditias, ut tandem fugam sisteret victorisque Alexandri clementiam expertus placaret, quem effugere non posset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 4:1)
lecticam sequuntur armati corporisque custodes, inter quos ramis aves pendent, quas cantu seriis rebus obstrepere docuerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 27:3)
Novis identidem armis novos hostes existere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION