라틴어 문장 검색

Sanetus Exsuperius, Tolosae episcopus, viduae Sareptensis imitator, esuriens pascit alios et ore patiente ieiuniis fame torquetur aliena omnemque substantiam Christi visceribus erogavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:8)
"Vixeratque cum viro annis septem a virginitate sua et erat vidua annis octoginta quattuor nec recedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die."
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:9)
Moderata ieiunia, carnium abstinentia, vini odor magis quam gustus propter sto- maehum et frequentes infirmitates.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:13)
Sunt singulorum, uti natalium fulgurumque susceptiones, item funerum atque expiationum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 8:1)
et contra senes cogita facile tolerare ieiunium, quasi extincto in ipsis calore qui nutrimentis recreari solet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 4:2)
Ergo si calor semper est in adpetentia, liquor autem proprium caloris alimentum est, bene in nobis, cum ex ieiunio corpori nutrimenta quaeruntur, praecipue calor suum postulat, quo accepto corpus omne recreatur et patientius expectat cibum solidiorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 5:1)
hinc fortis Arius, Longaque Sarmatici solvens ieiunia belli Massagetes quo fugit equo;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:54)
Quoque magis miseros undae ieiunia solvant, Non super arentem Meroen Cancrique sub axe, Qua nudi Garamantes arant, sedere:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:43)
Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)
atque hac lascivia excogitaverunt talorum tesserarumque iactus pilaeque lusum et tibiae modulationem et concentum symphoniae tubarumque, quibus avocati cives facilius tolerarent ieiunium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 676)
postea consuetudo servata est, ut ad tumulum virginis populi convenirent et propter expiationem per imaginem pugnae concurrerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3179)
Hymenaeus autem ut alii dicunt deus est nuptiarum, ut alii, quidam iuvenis fuit, qui die nuptiarum oppressus ruina est, unde expiationis causa nominatur in nuptiis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6516)
piacula sunto ad expiationem pollutionis, quae fuerat nata morte Miseni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1531)
piacula commissa propter quae expiatio debetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5692)
qui post, recepta sanitate, cum expiationem parricidii ab Apolline petisset nec ab eo responsa meruisset, ira concitus cortinam ipsam et tripodem Apollinis sustulit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 29923)

SEARCH

MENU NAVIGATION