라틴어 문장 검색

enimvero ferocius tum Campanus increpare mollitiam ignaviamque et se digna probra in insontem iacere, hospitalem hostem appellans simulantemque parcere cui sciat parem se non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 277:1)
ipse trium prae se iuvenum validorum scutis oppositis - ingens enim iam vis omnis generis telorum e inuris volabat - ad urbem succedit, hortatur, imperat quae in rem sunt, quodque ad accendendos militum animos intererat, testis spectatorque virtutis atque ignaviae cuiusque adest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 631:1)
id ubi vidit Scipio, veritus ne vanis tot conatibus suorum et hostibus cresceret animus et segnior miles fieret, sibimet conandum ac partem periculi capessendam esse ratus, increpita ignavia militum ferri scalas iubet et se ipsum, si ceteri cunctentur, escensurum minatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 300:1)
et quae antea per lubidinem atque avaritiam foeda exempla in socios ediderat, ab ira multiplicia edere, infamiae atque invidiae non sibi modo sed etiam imperatori esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 135:1)
nego ullum genus sceleris, lubidinis, avaritiae superesse quod in ullo qui pati potuerit praetermissum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 242:3)
et Scipio minime id genus militum aspernabatur, ut qui neque ad Cannas ignavia eorum cladem acceptam sciret neque ullos aeque veteres milites in exercitu Romano esse expertosque non variis proeliis modo sed urbibus etiam oppugnandis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 342:1)
sibi ne invideatur, ipsi ignavia recte cavent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 633)
nam homini misero si ad malum accedit malum, maior lubido est fugere et facere nequiter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 13)
verbera compedes molae, [magna] lassitudo fames frigus durum, haec pretia sunt ignaviae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 64)
heu misero mihi, si ille abierit, mea factum omnes dicent esse ignavia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4151)
Iam non possum, amisi omnem lubidinem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 8136)
venit ignavia, ea mihi tempestas fuit, mi adventu suo grandinem [imbremque] attulit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 233)
lubido extemplo coeperest convivium, tuburcinari de suo, si quid domi est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 362)
Audacter, si lubido est perdere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 216)
Mea Ignavia, tu nunc me inrides?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 2151)

SEARCH

MENU NAVIGATION