라틴어 문장 검색

et alioqui meus pudor, mea existimatio, mea dignitas in discrimen adducitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 1:3)
Nec vero moleste fero hanc esse de moribus meis existimationem, ut qui nesciunt talia doctissimos gravissimos sanctissimos homines scriptitasse, me scribere mirentur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 3:1)
Difficultates oeconomicae internationales acriter demonstraverunt nocivos effectus quos secum fert ignoratio finis communis, a quo excludi nequeunt illi qui post nos sunt venturi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 207:2)
Arbitrium vestrum, vestra existimatio Valebit;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act prologue, scene 017)
Eorum alterius bona proscripta vidimus, vocem denique audivimus iurantis se Romae iudicio aequo cum homine Graeco certare non posse, ex senatu eiectum scimus optima verorum censorum existimatione, in praetura competitorem habuimus amico Sabidio et Panthera, quom ad tabulam quos poneret non haberet;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 2:2)
ut quidem homo nequam, iners, sine officio, sine ingenio, cum infamia, nullis amicis hominem plurimorum studio atque omnium bona existimatione munitum praecurrat, sine magna culpa neglegentiae fleri non potest.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 4:4)
ut A. Habitus fuit pater huiusce, iudices, homo non municipii , ex quo erat, sed regionis illius virtute, existimatione, princeps;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 219:2)
Remove existimationem hominum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 6:1)
"factum tuum matura sequetur oblivio et parum grata existimatio civium";
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 29:3)
Adice illam ignorationem sui, dubia et parum explanata verba, incertos oculos, gradum errantem, vertiginem capitis, tecta ipsa mobilia velut aliquo turbine circumagente totam domum, stomachi tormenta, cum effervescit merum ac viscera ipsa distendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 21:2)
Bona et mala, honesta et turpia, iusta et iniusta, pia et impia, virtutes ususque virtutum, rerum commodarum possessio, existimatio ac dignitas, valitudo, vires, forma, sagacitas sensuum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 58:6)
Nam quomodo fama non est unius sermo nec infamia unius mala existimatio, sic nec claritas uni bono placuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 8:3)
" inquit, " et fama erit unius hominis existimatio et infamia unius malignus sermo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 12:2)
nouum fortasse non in omnium existimationem occurrere et horrendum multa deinde ab uariae daturis experimenta.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 9:7)
Cur in tanta veri ignoratione versaris, ut inique actum eum filio tuo iudices, quod integro domus statu integer ipse se ad maiores recepit suos ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 155:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION