라틴어 문장 검색

et risum audias oportet et fletum, et blanditias et lites, et prospera et tristia, et hominum voces et fremitus animalium latratusque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 203:2)
illicita amantur, excidit quicquid licet.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:14)
pergit furoris socius, haud illum timor pudorque tenuit - stupra et illicitos toros Acheronte in imo quaerit Hippolyti pater.
(세네카, 파이드라 2:3)
Aiebat itaque apud Alexandrum esse dicendam sententiam ut multa adulatione animus eius permulceretur, seruandum tamen aliquem modum, ne conrueret ratio et accideret tale aliquid quale accidit Atheniensibus, cum publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae set castigatae sunt.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 6:1)
quisquis es, assiduas tu fuge blanditias!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 919)
quis ego nunc pereo, similis moniturus amantes non ullis tutum credere blanditiis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1520)
ille meos numquam patitur requiescere postes, arguta referens carmina blanditia:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 165)
nullus erit castis iuvenis corruptor in agris, qui te blanditiis non sinat esse probam;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 192)
his tum blanditiis furtiva per antra puellae oscula silvicolis empta dedere viris.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1315)
blanditiaeque fluant per mea colla rosae, uinaque fundantur prelis elisa Falernis, terque lauet nostras spica Cilissa comas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 650)
"sed necte dolosas blanditias uni, ferro tamen iste petatur."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 112)
praedicat melleas sanctas et floridas, quae procedunt de temperata communione, blanditias;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 2:1)
quam tu adhuc iuvenis inter hostiles conspicatus catervas, atque illic in acie contrariae partis adamatam, nil per obstantes repulsus proeliatores, desiderii brachio vincente rapuisti, philosophiam scilicet, quae violenter e numero sacrilegarum artium exempta raso capillo superfluae religionis ac supercilio scientiae saecularis amputatisque pervetustarum vestium rugis, id est tristis dialecticae flexibus falsa morum et illicita velantibus, mystico amplexu iam defaecata tecum membra coniunxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 12:2)
Blanditia, non imperio, fit dulcis Venus.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 056)
Obiurgationi semper blanditiae aliquid admisce.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 465)

SEARCH

MENU NAVIGATION