라틴어 문장 검색

totis iamque exsul habenis indulget, caecusque avidos inlidit in aegrum cornipedem cursus, miscentur frena manusque telaque, et ad terram turbatis gressibus ambo praecipiant, ut nocte rates, quas nubilus auster implicuit, frangunt tonsas mutantque rudentes, luctataeque diu tenebris hiemique sibique, sicut erant, imo pariter sedere profundo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권279)
quibus iterum in Brittaniam primo uere transuectus, dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naues in anchoris stantes tempestate correptae uel conlisae inter se, uel arenis inlisae ac dissolutae sunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II.6)
inde qua proximum fuit a ripa, per praeruptum eoque neglectum hostium custodiae saxum in Capitolium evadit, et ad magistratus ductus mandata exercitus edit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 497:1)
Gallisque ad visenda loca praemissis postquam comperit transitum ea non esse, castra inter confragosa omnia praeruptaque quam extentissima potest valle locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 329:2)
per omnia arta praeruptaque velut caeci evadunt, armaque et viri super alios alii praecipitantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 71:3)
Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto praetentam litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classes, naves omnes, quae non aut proras litori inlisas aut carinas fixerant vadis religatas puppibus in altum extraxere, ad quinque et viginti naves e quadraginta cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 230:1)
Henna, excelso loco ac praerupto undique sita, cum loco inexpugnabilis erat, tum praesidium in arce validum praefectumque praesidii haud sane opportunum insidiantibus habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 471:1)
ad id fore altitudines quas cepissent hostibus, ut per praecipitia et praerupta salientes fugerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 292:2)
si qua periculosa et praerupta occurrant, non pugnare cum iniquitate locorum neque inexsuperabilibus vim adferre, sed obliquo monte ad se declinare et suo agmini coniungi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 253:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION