라틴어 문장 검색

Verum iudex iniustus ille est qui praecipue terminos immutat cum de terris et rerum proprietate iniquam fert sententiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:8)
Si tibi, rex, placet, egrediatur edictum a facie tua et scribatur inter leges Persarum atque Medorum, quas immutari illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, quae melior illa est, accipiat.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장19)
Scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet, ex regis nomine, signantes litteras anulo meo, quia epistulae ex regis nomine scriptae et illius anulo signatae non possunt immutari ".
(불가타 성경, 에스테르기, 8장8)
Cor hominis immutat faciem illius sive in bona sive in mala.
(불가타 성경, 집회서, 13장31)
Quoniam doctrinam quasi antelucanum illuminabo et enarrabo illam usque ad longinquum.
(불가타 성경, 집회서, 24장44)
Penetrabo omnes inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et illuminabo omnes sperantes in Domino;
(불가타 성경, 집회서, 24장45)
Signa in caelo gentibus non ostendent neque ut sol lucebunt neque illuminabunt sicut luna.
(불가타 성경, 바룩서, 4장66)
et ingemuerunt principes et seniores, virgines et iuvenes infirmati sunt, et speciositas mulierum immutata est,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장26)
ita ut obliviscerentur legem et immutarent omnes iustificationes;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장49)
Erat autem, ut qui videret summi sacerdotis vultum, mente vulneraretur; facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장16)
Sunt enim quioam gradus ccertaeque progressionum dimensiones, quibus ascendi progredique possit, ut animi ilum oculum, qui, ut ait Plato, multis oculis corporalibus salvari constituique sit dignior, quod eo solo lumine vestigari vel inspici veritas queat, hunc inquam oculum demersum orbatumque corporeis sensibus hae disciplinae rursus inluminent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:18)
Sed sibi semper mentiens imprudentia rerum merita non potest immutare nec mihi Socratico decreto fas esse arbitror uel occuluisse ueritatem uel concessisse mendacium.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:12)
Nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae ueritatis attollere similesque auibus sunt quarum intuitum nox inluminat, dies caecat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 5:5)
ubi linamentum, id inmutandum est rosaque et vino madefaciendum id, quod inponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장56)
ubi linamentum, id inmutandum est rosaque et uino madefaciendum id, quod inponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 9:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION