라틴어 문장 검색

quarum tantus est concentus ex dissimillimis motibus, ut, cum summa Saturni refrigeret, media Martis incendat, is interiecta Iovis inlustret et temperet, infraque Martem duae soli oboediant, ipse sol mundum omnem sua luce compleat, ab eoque luna inluminata graviditates et partus adferat maturitatesque gignendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 119:2)
Tanta vis est honesti, ut speciem utilitatis obscuret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 58:9)
postea quam exstinctis his omnis eorum memoria sensim obscurata est et evanuit, alia quaedam dicendi molliora ac remissiora genera viguerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 95:1)
Neque verum est, quod ab inertibus dicitur, opprimi memoriam imaginum pondere et obscurari etiam id, quod per se natura tenere potuisset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 360:1)
Sed prius quam illa conor attingere, quibus orationem ornari atque inluminari putem, proponam breviter quid sentiam de universo genere dicendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 25:1)
Nolo exprimi litteras putidius, nolo obscurari neglegentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 41:1)
sed habeat tamen illa in dicendo admiratio ac summa laus umbram aliquam et recessum, quo magis id, quod erit inluminatum, exstare atque eminere videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 101:4)
haec formanda filo ipso et genere orationis, inluminanda verbis, varianda sententiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 103:4)
Sit modo is, qui dicet aut scribet, institutus liberaliter educatione doctrinaque puerili et flagret studio et a natura adiuvetur et in universorum generum infinitis disceptationibus exercitatus ornatissimos scriptores oratoresque ad cognoscendum imitandumque delegerit, ne ille haud sane, quem ad modum verba struat et inluminet, a magistris istis requiret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 125:3)
aut translatum, quod maxime tamquam stellis quibusdam notat et illuminat orationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 170:4)
Haec enim sunt fere atque horum similia vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus inluminent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 208:1)
firmamenta ad fidem posita aut per se diluenda aut obscuranda aut digressionibus obruenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 1:5)
qualia sunt ea quae transferuntur aut inmutantur, aut ea quibus tamquam abutimur, aut ea quae obscuramus, quae incredibiliter tollimus, quaeque admirabilius quam sermonis consuetudo patitur ornamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 3:5)
Narratio autem accusatoris erit quasi membratim gesti negoti suspiciosa explicatio, sparsis omnibus argumentis, obscuratis defensionibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 3:3)
Defensori aut praeteritis aut obscuratis suspicionum argumentis, rerum ipsarum eventus erunt casusque narrandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION