라틴어 문장 검색

haec igitur proclivitas ad suum quodque genus a similitudine corporis aegrotatio dicatur, dum ea intellegatur ad aegrotandum proclivitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 28:3)
Quo modo autem in corpore est morbus, est aegrotatio, est vitium, sic in animo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 28:5)
itaque illa duo, morbus et aegrotatio, ex totius valetudinis corporis conquassatione et perturbatione gignuntur, vitium autem integra valetudine ipsum ex se cernitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:1)
sed in animo tantum modo cogitatione possumus morbum ab aegrotatione seiungere, vitiositas autem est habitus aut adfectio in tota vita inconstans et a se ipsa dissentiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:2)
ita fit, ut in altera corruptione opinionum morbus efficiatur et aegrotatio, in altera inconstantia et repugnantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:3)
morbi autem et aegrotationes partes sunt vitiositatis, sed perturbationes sintne eiusdem partes, quaestio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:5)
Aegrotationes autem morbique animorum difficilius evelli posse putantur quam summa illa vitia, quae virtutibus sunt contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 32:5)
etenim ipsae se impellunt, ubi semel a ratione discessum est, ipsaque sibi imbecillitas indulget in altumque provehitur imprudens nec reperit locum consistendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:3)
verum tamen haec est certa et propria sanatio, si doceas ipsas perturbationes per se esse vitiosas nec habere quicquam aut naturale aut necessarium, ut ipsam aegritudinem leniri videmus, cum obicimus maerentibus imbecillitatem animi ecfeminati, cumque eorum gravitatem constantiamque laudamus, qui non turbulente humana patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:2)
sed quamquam de ipsius metus inconstantia inbecillitate levitate dicendum est, tamen multum prodest ea, quae metuuntur, ipsa contemnere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 64:6)
Quis enim dubitarit quin aegrotationes animi, qualis est avaritia, gloriae cupiditas, ex eo, quod magni aestumetur ea res ex qua animus aegrotat, oriantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 79:8)
equidem eos casus, in quibus me fortuna vehementer exercuit, mecum ipse considerans huic incipio sententiae diffidere interdum et humani generis imbecillitatem fragilitatemque extimescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 3:1)
etiam 378 20 380 25 403 1 aegrotatio (ἀρρώστημα) 372 12sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.7)
aegrotatio artes 218 29 aspernari oppon.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.23)
honor 346 14 humatio 235 11 270 14273 25 Iactatio 371 5 (v. ἡδονή) ιδέα (species) 246 21 249 25 igniculi (rationis) 316 15 ignis, igneus 227 13 247 18.20 250 6 237 19 250 15 253 10 ignominia 358 25 sibi imperare 305 13 308 19 impetus (fere = ὁρμή, Fischer p. 80) 311 2 411 13 inbecillus, inbecillitas (ἀσθενήσ, -εια) 368 26 375 8 381 16 391 27 394 14 323 9 indigentia (σπάνισ) 371 12. 17 individuus v. ἄτομοι indolentia (ἀπάθεια) 323 2 (ἀοχλησία Diodori) 443 6 Induclio animi 296 3 inferi 221 10 235 9 242 2sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.102)

SEARCH

MENU NAVIGATION