라틴어 문장 검색

At uenter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo secunda ualetudine adsueuit, modo conuenientia iis, quae adsumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 5:1)
isque propter inbecillitatem iam non audit, aut non uidet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 4:3)
Neque id euitare humana inbecillitas in tanta uarietate corporum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 18:1)
Sed cum proposuerim signa, quae in omni aduersa ualetudine communia esse consuerunt, eo quoque transibo, ut, quas aliquis in singulis morborum generibus habere possit notas, indicem.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 1:1)
In pulmonis morbo si sputo ipso leuatur dolor, quamuis id purulentum est tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda ualetudo contingere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 2:1)
Aluus in hac ualetudine ea tuta est, quae cotidie, quae coacta, quae conuenientia iis, quae adsumuntur, reddit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 6:5)
quae non facile sanescunt, nisi si multa signa bonae ualetudinis subsecuta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 25:2)
sed fere fiducia secundae ualetudinis opprimuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 26:5)
ex quibus tamen quaedam non aegros solum sed sanos quoque sustinent, quaedam in aduersa tantum ualetudine adhibentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 9장 1:6)
ideoque ei rei uidetur aptissimus aduersae ualetudinis dies secundus aut tertius.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 10:2)
Vsus autem cucurbitulae praecipuus est, ubi non in toto corpore sed in parte aliqua uitium est, quam exhauriri ad confirmandam ualetudinem satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 3:3)
Ergo numquam in aduersa ualetudine medicamentum eius rei causa recte datur, nisi ubi is morbus sine febre est, ut cum ueratrum nigrum aut atra bile uexatis aut cum tristitia insanientibus aut iis, quorum nerui parte aliqua resoluti sunt, datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 2:3)
suntque ualetudinis genera, quibus ex lacte purgatio conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 3:2)
ne in corpore infirmo diuque in aduersa ualetudine exhausto, neue in eo, cui satis aluus cottidie reddit quiue eam liquidam habebit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 6:4)
At uomitus ut in secunda quoque ualetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in is morbis, quos bilis concitauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION