라틴어 문장 검색

Ita te disciplinis imbuisti, ut scires omnem locum sapienti viro patriam esse.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 60:3)
Utinam quidem virorum optimus, pater meus, minus maiorum consuetudini deditus voluisset te praeceptis sapientiae erudiri potius quam imbui!
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 119:5)
Haec barbaris regibus feritas in ira fuit, quos nulla eruditio, nullus litterarum cultus imbuerat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 105:1)
Primus sagittas imbuit Phoebi draco.
(세네카, Hercules Furens 6:50)
rudem cruore regio dextram imbuit
(세네카, Troades 229:1)
ut mihi praetexti pudor est relevatus amictus et data libertas noscere amoris iter, illa rudis animos per noctes conscia primas imbuit, heu nullis capta Lycinna datis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 153)
imbuis exemplum primae tu, Romule, palmae huius, et exuuio plenus ab hoste redis, tempore quo portas Caeninum Acrona petentem uictor in euersum cuspide fundis equum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 104)
His hunc formatum studiis, natalibus ortum, moribus imbutum princeps cui mundus ab Euro ad Zephyrum tunc sceptra dabat, cui nubilis atque unica purpureos debebat nata nepotes, elegit generum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 85)
omitto quod hic primum tibi pila pyrgus, accipiter canis, equus arcus ludo fuere, mitto istic ob gratiam pueritiae tuae undique gentium confluxisse studia litterarum tuaeque personae quondam debitum quod sermonis Celtici squamam depositura nobilitas nunc oratorio stilo, nunc etiam Camenalibus modis imbue-batur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 2:2)
osor ieiuniorum, sectator epularum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:1)
cum scripturarum caelestium mysteria rimaris, quo te studiosius imbuis, eo doctrinam ceteris copiosius infundis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 3:3)
quod tempus, quantum ad sectatores litium spectat, breve quidem saepe est audientiae sed diuturnum semper iniuriae, vale,
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:2)
"hic te imbuendum liberalibus disciplinis grammatici rhetorisque studia florentia monitu certante foverunt, unde tu non tam mediocriter institutus existi, ut tibi liceat Arvernos vel propter litteras non amare."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:8)
atqui pueritiam tuam competenter scholis liberalibus memini imbutam et saepenumero acriter eloquenterque declamasse coram oratore satis habeo compertum, atque haec cum ita sint, velim dicas, unde subito hauserunt pectora tua euphoniam gentis alienae, ut modo mihi post ferulas lectionis Maronianae postque desudatam varicosi Arpinatis opu- entiam loquacitatemque quasi de harilao 1 vetere novus falco 2 prorumpas?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Syagrio suo salutem 2:1)
de cetero, si deus annuit, in annis iam senectutis initia pulsantibus, simus, nisi respuis, animae duae, animus unus, imbuamusque liberos invicem diligentes 2 idem velle nolle, refugere sectari, hoc patrum vero iam supra vota, si per Rusticum Apollinaremque proavorum praedicabilium tam reformentur corda quam nomina, vale,
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Aquilino suo salutem 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION