라틴어 문장 검색

ματαιοτεχνία quoque est quaedam, id est supervacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem, qualis illius fuit, qui grana ciceris ex spatio distanti missa in acum continuo et sine frustratione inserebat, quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem praemium fuit illo opere dignissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 325:1)
facultas orandi natura, arte, , cui partem adiiciunt quidam imitationis, quam nos arti subiicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 65:2)
et urbanitas opportuna reficit animos et undecunque petita iudicis voluptas levat taedium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 58:1)
vel ad resolvendos aliqua urbanitate, ut pro Cluentio circa fratres Caepasios;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 108:2)
plurimum tamen illa callidissima simplicitatis imitatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 146:2)
si quod tamen exemplum ad imitationem demonstrandum sit, solum est, quod ex dialogis Socraticorum maximeque Platonis duci potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 59:2)
igitur et ille, quem instituimus, adolescens, quam maxime potest, componat se ad imitationem veritatis, initurusque frequenter forensium certaminum pugnam iam in schola victoriam spectet et ferire vitalia ac tueri sciat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 286:1)
nam et luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridicula fuerit imitatio, si verba vultumque tantum, non etiam animum accommodarimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 99:1)
mihi quidem, sive id recte iudico sive amore immodico praecipui in eloquentia viri labor, mira quaedam in eo videtur fuisse urbanitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 112:2)
habet enim, ut Cicero dicit, sedem in aliqua et turpitudine, quae cum in aliis demonstrantur, urbanitas, cum in ipsos dicentes recidunt, stultitia vocatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 117:1)
eaque urbanitate tota est invidia criminis dissoluta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 119:3)
oratoria urbanitas rara nec ex arte propria sed ad hanc consuetudinem commodata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 123:3)
nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeferentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 126:3)
illud quoque genus est positum non in hac veluti iaculatione dictorum et inclusa breviter urbanitate sed in quodam longiore actu, quod de L. Crasso contra Brutum Cicero in secundo de Oratore libro et allis quibusdam locis narrat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 152:1)
Sed acutior est illa atque velocior in urbanitate brevitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 154:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION