라틴어 문장 검색

ne ferox, durus, indomitus inexorabilisque sit, qualia fuerunt Postumiana imperia et Manliana.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 8:2)
Mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum neque inmaniter clamo neque in spumam ruborenve effervesco neque pudenda dico aut paenitenda neque omnino trepido ira et gestio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 9:3)
vexasse enim putant verbum esse leve et tenuis ac parvi incommodi, nec tantae atrocitati congruere, cum homines repente a belua immanissima rapti laniatique sint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 3:1)
'Indoctus' dicimus brevi prima littera, 'insanus ' producta, immanis ' brevi, 'infelix' longa et, ne multis, quibus in verbis hae primae litterae sunt quae in 'sapiente' atque 'felice,' producte dicuntur, in ceteris omnibus breviter;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 3:3)
In medium geminos inmani pondere caestus Proiecit, ac similiter:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 6:3)
Multae ibi saevientes ferae, magnitudines bestiarum excellentes omniumque invisitata aut forma erat aut ferocia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 8:1)
Quaere etiam, si videtur, cur manu alicuius ob oculos suos repente agitata invitus coniveat, cur fulgente caelo a luminis iactu non sua sponte et caput et oculos declinet, cur tonitru vehementius facto sensim pavescat, cur sternumentis quatiatur, cur aut in ardoribus solis aestuet aut in pruinis inmanibus obrigescat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 12:4)
Ea mulieris scitae atque prudentis erga ferocem filium comitas sensim et comiter admonuisse eum visa est deponendam esse opinionem vanam quam ille ingentibus victoriis et adulantium blandimentis et rebus supra fidem prosperis inbiberat, genitum esse sese de Iove.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IV 4:1)
aetate (inquit) integra, Feroci ingenio, facie procera virum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXX 4:2)
Tum de volgo quispiam nobiscum ibi adsistens non sane ignobilis, Quanta, inquit, licentia audaciaque Caecilius hic fuit, cum 'fronte hilaro,' non 'fronte hilara' dixit et tam inmanem soloecismum nihil veritus est!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 4:1)
Quod a poetis Iovis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi traduntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXI 1:1)
Feros et inmanes navitas prolubium tamen audiendi subit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 14:1)
'Quidam,' inquit, 'L. Veratius fuit egregie homo inprobus atque inmani vecordia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 14:2)
"Restat, ut ei quod de sectione partitioneque que corporis inmanissimum esse tibi visum est respondeam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 40:1)
Nihil profecto inmitius, nihil inmanius, nisi, ut re ipsa apparet, eo consilio tanta inmanitas poenae denuntiatast, ne ad eam umquam perveniretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION