라틴어 문장 검색

Quis te tam lene fluentem Moturum tantas violenti gurgitis iras, Nile, putet?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:67)
Parcius utaris, moneo, rapiente veredo, Prisce, nec in lepores tam violentus eas.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XIV1)
hoc autem iste violentius posuit, quod ille stellae tantum facit comparationem, hic etiam stellae pestiferae, respiciens quas clades Rutulis sit inlaturus Aeneas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2707)
oculis micat acribus ignis ut supra dictum est, furoris inmanitate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1021)
"Nonne in ortu suo et scelere collecti et muniti immanitatis suae terrore creverunt?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:3)
quin etiam si quis asperitate ea est et immanitate naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 110:2)
quod ego praetermitto et facile patior sileri, ne in hac civitate tanti facinoris inmanitas aut extitisse aut non vindicata esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 14:3)
Quamquam, patres conscripti, quae potest esse in tanti sceleris inmanitate punienda crudelitas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 11:2)
Atque hoc ut vere dicitur, parva esse ad beate vivendum momenta ista corporis commodorum, sic nimis violentum est nulla esse dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 95:4)
equidem arbitror multas esse gentes sic inmanitate efferatas, ut apud eas nulla suspicio deorum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 62:9)
quid iam de hominum genere dicam, qui quasi cultores terrae constituti non patiuntur eam nec inmanitate beluarum efferari nec stirpium asperitate vastari, quorumque operibus agri insulae litoraque collucent distincta tectis et urbibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 99:2)
quasque res violentissimas natura genuit earum moderationem nos soli habemus, maris atque ventorum, propter nauticarum rerum scientiam, plurimisque maritimis rebus fruimur atque utimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:2)
Quo est detestabilior istorum immanitas, qui lacerarunt omni scelere patriam et in ea funditus delenda occupati et sunt et fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 75:3)
non modo enim id virtutis non est, sed est potius immanitatis omnem humanitatem repellentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 82:2)
Itaque, nisi ea virtus, quae constat ex hominibus tuendis, id est ex societate generis humani, attingat cognitionem rerum, solivaga cognitio et ieiuna videatur, itemque magnitudo animi remota communitate coniunctioneque humana feritas sit quaedam et immanitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 202:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION