라틴어 문장 검색

etiam summa ingenia illis temporibus ut plurimum ad res civiles se applicuerunt, propter magnitudinem imperii Romani, quod plurimorum hominum opera indigebat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:11)
Subest tamen in illis nonnihil periculi, quod indiget cautione;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:14)
Etenim visio non bene transigitur ad tactum, sed indiget medio et distantia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:4)
Postea, quantum spatii per eam compressionem imminutum foret computavimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:9)
Quod si (id quod nunc agitur) fiat agitatio frequens per motum externum, tum vero motus iste coitionis (qui est delicatus et mollis et indiget quiete ab externis) disturbatur et cessat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:8)
Nobilium potentia et auctoritas in monarchia principi ipsi impertit splendorem, sed potestatem imminuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:13)
Neque unquam invenire est principem auctoritate sua imminutum per consilium suum, nisi forte ubi obtigerit potentia nimio in uno aliquo consiliario, aut nimis arcta combinatio inter diversos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 5:4)
Sin probatur, nova indiget opera.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:19)
Verum res est nam liquida et manifesta unumquemque in eo proficere maximo in quo plurimum impendit studii, ut verbis non indigeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:11)
Attamen a fabis et pisis etiam inchoare licet, tum quia minore opera indigent, tum quia non minus cibi loco quam panis inserviunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:20)
et imminutum prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo.
(불가타 성경, 집회서, 47장28)
dicentes: "Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas,
(불가타 성경, 아모스서, 8장5)
Nos igitur, cum nullo horum indigeremus, exhortationem habentes sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장9)
" Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장35)
Rursus multitudinis alia sunt per se, ut tres vel quattuor vel tetragonus vel quilibet numerus, qui ut sit nullo indiget Alia vero per se ipsa non constant, sed ad quiddam aliud referuntur, ut duplum, ut dimidium, ut sesqualterum vel sesquitertium et quicquid tale est, quod, nisi relatum sit ad aliud, ipsum esse non possit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION