-
"frontis pudorem, cordis innocentiam, pacis quietem, castitatem corporis, Dei timorem, regulam scientiae, ieiuniorum parcitatem sobriam, spem non iacentem, semper et largam manum."
- (프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1133)
-
dos est magna parentium virtus et metuens alterius viri certo foedere castitas, et peccare nefas aut pretium est mori.
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 245)
-
cautus adito neu desis operae neve immoderatus abundes.
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:27)
-
ne cui vestrum atque etiam omnium, qui ad rem agendam adsunt, meus aut vultus molestior aut vox immoderatior aliqua aut denique, quod minimum est, iactantior gestus fuisse videatur.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 52:2)
-
neque enim potest esse longus spiritus, cum immoderate effunditur.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 210:4)
-
Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat.
- (살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장6)
-
Namque alia belli facinora praeda magis quam detrimento fore, incendium vero crudele, inmoderatum ac sibi maxume calamitosum putabat, quippe cui omnes copiae in usu cotidiano et cultu corporis erant.
- (살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장2)
-
Apud maiores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari iussit atque ille egregius adulescens inmoderatae fortitudinis morte poenas dedit:
- (살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장54)
-
Idem animis quoque evenit, quos inmoderata felicitas rumpit, qua non tantum in aliorum iniuriam, sed etiam in suam utuntur.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 4:5)
-
quamvis enim ex honesta causa inperitus homo gaudeat, tamen adfectum eius inpotentem et in diversum statim inclinaturum voluptatem voco, opinione falsi boni motam, inmoderatam et inmodicam.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 4:2)
-
Numquid dubium est, quin vitia mentis humanae inveterata et dura, quae morbos vocamus, inmoderata sint, ut avaritia, ut crudelitas, ut inpotentia ?
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 10:3)
-
Ergo inmoderati sunt et adfectus.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 10:4)
-
Licet aliquis nimium inmoderatumque in hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam et adfectus efferatissimos inhibere et voluptates ituras in dolorem compescere et votis opstrepere.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 4:5)
-
Nesciebat dispensare uires suas, sed inmoderati aduersus se imperii fuit;
- (세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 15:6)
-
Quo mihi sacerdotem cuius precaria est castitas?
- (세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 1:20)