라틴어 문장 검색

Iam vos ego nomine vero Eliciam, Stygiasque canes in luce superna Destituam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:55)
Non aetas haec carpsit edax, monimentaque rerum Putria destituit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:40)
Ac, velut impatiens hominum vel solis iniqui Limite vel glacie, nuda atque ignota iaceres, Si non prima nefas belli, sed sola, tulisses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:89)
Ibat in hostilem praeceps Cornelia puppim, Hoc magis impatiens egresso deesse marito, Quod metuit clades.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:24)
Has vada destituunt, atque interrupta profundo Terra ferit puppes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:8)
At impatiens virtus haerere Catonis Audet in ignotas agmen committere gentes, Armorum fidens, et terra cingere Syrtim.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:26)
367 At Cato, morae impatiens, suadet egredi in continentem, terraque per arenas iter facere.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권30)
Illa manus quondam studiorum fida meorum Et felix domino notaque Caesaribus, Destituit primos viridis Demetrius annos:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CI1)
Te fingente nefas Pyladen odisset Orestes, Thesea Pirithoi destituisset amor, Tu Siculos fratres et maius nomen Atridas Et Ledae poteras dissociare genus.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXIV2)
nam inpatiens libidinis fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr11)
virgo quaedam nomine Chelone, linguae inpatientis fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 50515)
intellegimus istum quasi tacuisse primo, post inpatientia doloris erupisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 933)
erinys inpatientia animi hoc loco, quae in furorem impellit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3371)
sed Hippomenes potitus victoria, cum gratiam Veneri vel oblitus esset, vel neglexisset referre, inpulsu eius in luco matris deum amoris inpatientia cum victa concubuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 11310)
furias autem canes dici et Lucanus testatur, ut Stygiasque canes in luce superna destituam (6.733) et in sexto Vergilius visaeque canes ululare per umbram adventante dea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 20920)

SEARCH

MENU NAVIGATION