라틴어 문장 검색

femineum clamorem inpatientem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8781)
quidam sane a 'nulla mora in Turno' usque ad 'pepigere recusent' iungunt, ne, si distinctio intercesserit, languescat sententiae color.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 135)
ardebat id est inpatienter diligebat et alebat et laudabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 12)
sed cum inde aegre Liber profectus esset, cogente amoris inpatientia denuo ad hospites redit, causam praetendens dedicandi fani, quod ei rex voverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 2920)
amor iste id est tam inpatiens, tam turpis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 211)
Quo in adventu eius non possum exprimere sermonibus, quanto quamque inpatienti gaudio exultaverim, cum augeret maxime laetitiam meam amicissimi hominis inopinata praesentia.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 2장 2:1)
quibus et excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad tristitiam saepe deducimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:4)
Orator metuo ne languescat senectute, est enim munus eius non ingeni solum, sed laterum etiam et virium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:1)
intentum enim animum tamquam arcum habebat nec languescens succumbebat senectuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 48:2)
hic autem iam languescit et ait sibi illum iure iratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 39 2:3)
Qua re non est cur eorum qui se studio eloquentiae dediderunt spes infringatur aut languescat industria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장 1:3)
nam dum tibi turpe nec dignum viro videbitur gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, dum honestas, dum dignitas, dum decus aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet profecto virtuti dolor et animi inductione languescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:2)
Si vis illa corporis centralis paulatim languesceret, corpus P minus semper & minus attractum perpetuo recederet longius a centro S;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 58:10)
Postea si vires constanter impressae, quibus globi in motibus suis perseverant, cessarent, & omnia legibus Mechanicis permitterentur, languesceret paulatim motus globorum (ob rationem in Corol. 3. & 4.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 23:6)
Eumolpus contumeliae impatiens rapit ligneum candelabrum sequiturque abeuntem et creberrimis ictibus supercilium suum vindicat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION