라틴어 문장 검색

Omnis tamen arboris cultus simplicior quam vinearum est, longeque ex omnibus stirpibus minorem impensam desiderat olea, quae prima omnium arborum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 1:1)
Nam quamvis non continuis annis, sed fere altero quoque fructum afferat, eximia tamen eius ratio est, quod levi cultu sustinetur, et cum se non induit, vix ullam impensam poscit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 2:1)
Quas impensas et curas, nisi locis,quibus harum rerum vigent pretia, non expedit adhiberi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 6:3)
qui nisi eam domino servat, nullus ornithonis quaestus vincet impensas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 6:5)
Sic enim digna merces sequitur operam et impensam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 5:4)
Turdis maior opera et impensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur, in quo capti sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 1:1)
Hae impensa curaque M. Terentius ternis saepe denariis singulos emptitatos esse significat avorum temporibus, quibus qui triumphabant populo dabant epulum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 6:2)
Nessotrophii cura similis, sed maior impensa est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 1:1)
quamquam ne sic quidem velim nisi optimas possidere, cum et impensam et eandem operam custodis postulent bonae atque improbae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 5:2)
ceterum in nullius umquam suorum necem duravit, neque mortem nepoti pro securitate privigni inlatam credibile erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장5)
tanto impensius in securitatem compositus, neque loco neque vultu mutato, sed ut solitum per illos dies egit, altitudine animi, an compererat modica esse et vulgatis leviora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장7)
quod multos etiam bonos pessum dedit, qui spretis quae tarda cum securitate praematura vel cum exitio properant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장7)
tantum illi securitatis novissimae fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 3장5)
mansuram eandem Messalinae potentiam, addita securitate, si praevenirent Claudium, ut insidiis incautum, ita irae properum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장6)
Haud sum ignarus fabulosum visum iri tantum ullis mortalium securitatis fuisse in civitate omnium gnara et nihil reticente, nedum consulem designatum cum uxore principis, praedicta die, adhibitis qui obsignarent, velut suscipiendorum liberorum causa convenisse, atque illam audisse auspicum verba, subisse, sacrificasse apud deos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 27장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION