라틴어 문장 검색

videlicet aliquid atrocius de me imperatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 4:10)
xxi die litteras habebat Germanos illasque nationes re audita de Caesare legatos misisse ad Aurelium qui est praepositus ab Hirtio, se quod imperatum esset esse facturos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 6:10)
quod iussus sum, eo tempore atque ita feci ut appareret invito imperatum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 31 3:3)
nam de dilectibus habitis et pecuniis imperatis, exercitibus sollicitatis et nuntiis trans mare missis quod te questum esse negas, nos quidem tibi credimus optimo animo te fecisse, sed tamen neque agnoscimus quicquam eorum et te miramur, cum haec reticueris, non potuisse continere iracundiam tuam quin nobis de morte Caesaris obiceres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 3 2:1)
quaestorem habes non tuo iudicio delectum sed eum quem sors dedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 2:1)
qua re sint haec fundamenta dignitatis tuae, tua primum integritas et continentia, deinde omnium qui tecum sunt pudor, delectus in familiaritatibus et provincialium hominum et Graecorum percautus et diligens, familiae gravis et constans disciplina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 6장 2:4)
ante quam vero ipse ad te venisset, nullum delectum litterarum fuisse ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 1:8)
hoc autem liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est iudicandi potestas nec ut omnia quae praescripta [et quibus] et quasi imperata sint defendamus necessitate ulla cogimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 11:2)
nunc vero, cum id ita perspicuum sit ut oculis iudicare possitis, nescio cur hoc mihi detrimento esse debeat, si id mihi obiciatur, me potissimum esse delectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 5:3)
Vtra igitur est splendidior, utra inlustrior commemoratio, 'accusavi eum cui quaestor fueram, quicum me sors consuetudoque maiorum, quicum me deorum hominumque iudicium coniunxerat,' an 'accusavi rogatu sociorum atque amicorum, delectus sum ab universa provincia qui eius iura fortunasque defenderem'?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 2:3)
Nequit ergo intersectio rectae & spiralis per aequationem finitam generaliter inveniri, & idcirco nulla extat Ovalis cujus area, rectis imperatis abscissa, possit per talem aequationem generaliter exhiberi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 10:25)
quod quamquam parce et cum delectu daret, mihi tamen tamquam eligeret indulsit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 8:2)
delectus est celeberrimus locus, in quo legenda praesentibus, legenda futuris proderentur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 14:2)
cum pereant acie fortissima quaeque, vel ipso iudice delectus Martis iniquus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 617)
cuius in eo delectus est, ut inter duo, quae idem significant ac tantundem valent, quod melius sonet malis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 152:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION