라틴어 문장 검색

est enim imperfecta.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41 4:2)
Montane, vel aequis sufficis, et gemino carmine nomen habes, et qui Penelopae rescribere iussit Ulixen errantem saevo per duo lustra mari, quique suam Troesmin imperfectumque dierum deseruit celeri morte Sabinus opus, ingeniique sui dictus cognomine Largus, Gallica qui Phrygium duxit in arva senem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 165)
Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo aetherioque recens exarsit sidere limus, plurima cultores versis animalia glaebis inveniunt, et in his quaedam modo coepta per ipsum nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque trunca vident numeris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:2)
Plura locuturum timido Peneia cursu fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit, tum quoque visa decens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:1)
Imperfectus adhuc infans genetricis ab alvo eripitur, patrioque tener (si credere dignum est) insuitur femori maternaque tempora complet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:19)
nec mora, sermonis verba inperfecta relinquo, complectens animo proxima quaeque meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 332)
Iter faciamus quod procul dubio imperfectum erit, per illas quaestiones quae hodie nos inquietant quasque iam non possumus sub tapete, ut aiunt, abscondere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 27:3)
Ab hoc facile transitur ad notionem incrementi sine finibus aut limitibus, quae tam excitavit peritos doctrinae oeconomicae, rei nummariae et technologiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 143:10)
Sic iterum demonstratur “realitatem superiorem esse notione”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 147:9)
125. Si cogitamus quae aptae sint necessitudines hominis cum mundo qui eum circumdat, necessitas congruae notionis laboris exstat, quia, si loquimur de necessitudine inter hominem et res, interrogatio proponitur de significatione et proposito actionis humanae super realitate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 165:1)
Quaelibet forma operis notionem praesumit de necessitudine quam homo potest aut debet cum alio constituere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 165:3)
Nihilominus, cum in homine capacitas contemplationis et obsequii amittitur, condiciones inducuntur ut operis notio deformetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 167:3)
Agitur de cultura intellecta non solum veluti monumentis praeteriti temporis, sed peculiariter eius in viva, dynamica et activa notione, quae excludi non potest tempore quo iterum cogitatur de necessitudine inter hominem et ambitum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 188:7)
Neque notio qualitatis vitae imponi potest, sed est intellegenda intra mundum signorum et consuetudinum propriorum uniuscuiusque coetus humani.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 189:7)
151. Necesse est ut publica curentur spatia, prospectus et signa urbis propria quae nostram augent notionem nos ad illam pertinere, nos ibi radices agere, nos « domi esse » in urbe quae nos continet nosque coniungit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 197:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION