라틴어 문장 검색

Navigia atque agri culturas moenia leges arma vias vestes [et] cetera de genere horum, praemia, delicias quoque vitae funditus omnis, carmina, picturas et daedala signa polita usus et impigrae simul experientia mentis paulatim docuit pedetemptim progredientis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:5)
Sic fatus, noctis tenebris rapit agmina ductor Impiger, et torto Balearis verbere fundae Ocior, et missa Parthi post terga sagitta;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:45)
Boeoti coiere duces, quos impiger ambit Fatidica Cephisos aqua, Cadmeaque Dirce, Pisaeaeque manus, populisque per aequora mittens Sicaniis Alpheus aquas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:4)
His praeter Latias acies erat impiger Astur, Vettonesque leves, profugique a gente vetusta Gallorum Celtae, miscentes nomen Iberis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:3)
ceciditque in strage suorum, Impiger ad letum, et fortis virtute coacta.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:50)
Quinte Caledonios Ovidi visure Britannos Et viridem Tethyn Oceanumque patrem, Ergo Numae colles et Nomentana relinquis Otia, nec retinet rusque focusque senem?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLIV1)
Claudia caeruleis cum sit Rufina Britannis Edita, quam Latiae pectora gentis habet!
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LIII1)
'Parthorum proceres ducesque Serum, Thraces, Sauromatae, Getae, Britanni, Possum ostendere Caesarem;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, VIII2)
Barbara de pictis veni bascauda Britannis;
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XCIX Bascauda1)
re vera enim et Britannos qui in oceano sunt vicit, et post mortem eius cum ludi funebres ab Augusto eius adoptivo filio darentur, stella medio die visa est, unde est ecce Dionaei processit Caesaris astrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2872)
cum enim probatum sit quod legimus et minima contentos nocte Britannos, sphaerae exigit ratio, ut e contrario sit regio noctibus vacans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2658)
dedit etiam aulaea, id est velamina, in quibus depinxerat victorias suas et quemadmodum Britanni, ab eo donati, eadem vela portarent, quae re vera portare consueverant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 253)
orientis propter Gangaridarum, occidentis propter Britannorum triumphum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 323)
etenim quis est tam in scribendo impiger quam ego?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 1 1:3)
At sine te, quamvis operosi vitibus agri Me teneant, quamvis amnibus arva natent, Et vocet in rivos currentem rusticus undam, Frigidaque arboreas mulceat aura comas, Non ego Paelignos videor celebrare salubres, Non ego natalem, rura paterna, locum - Sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos, Quaeque Prometheo saxa cruore rubent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1621)

SEARCH

MENU NAVIGATION