라틴어 문장 검색

Irasci dicit incitari, impingi;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 20:3)
Quid se in columnas impingere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 118:3)
expulso melioris aequiorisque respectu quocumque visum est libido se impingit, nec furtiva iam scelera sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 43:6)
Pro quocumque illud nobis respondeamus, sapientissimos quoque viros multa delinquere, neminem esse tam circumspectum, cuius non diligentia aliquando sibi ipsa excidat, neminem tam maturum, cuius non gravitatem in aliquod fervidius factum casus impingat, neminem tam timidum offensarum, qui non in illas, dum vitat, incidat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 150:2)
Omne tempus, omnis vos locus doceat quam facile sit renuntiare naturae et munus illi suum impingere ;
(세네카, De Providentia, book 1 73:1)
At in aliquod genus vitae difficile incidisti et tibi ignoranti vel publica fortuna vel privata laqueum impegit, quem nec solvere possis nec rumpere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 90:1)
Haec apud sapientem nec umquam in turpes indignosque impingitur nec umquam ita defetigata errat, ut non, quotiens dignum invenerit, quasi ex pleno fluat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 125:6)
inviso patri haec dextra iam vos reddet, excutiat levis nervus sagittas, tela sic mitti decet Herculea, Quo se caecus impegit furor?
(세네카, Hercules Furens 14:25)
stelliger mundus sonet flammasque et hic et ille iaculetur polus:
(세네카, Hercules Furens 18:2)
coite, gentes, saxa et immensas faces iaculetur orbis, nulla nunc cesset manus, corripite tela, vindicem vestram abstuli:
(세네카, Hercules Oetaeus 13:30)
Herculem amittis, pater, nunc partem in omnem, Iuppiter, specta poli, ne quis Gyas Thessalica iaculetur iuga et fiat Othrys pondus Encelado leve.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:5)
est frater quidem, sed ex noverca, tu quoque, Alcidae soror tantum ex parente, cuspidem in fratrem tuum iaculare, Pallas, supplices tendo manus ad te, noverca:
(세네카, Hercules Oetaeus 19:15)
in me saltem iaculare facem Semelenque puta.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:46)
me petat ferro parens, me gnatus, in me coniuges arment manus fratresque, et aeger populus ereptos rogis iaculetur ignes, saeculi crimen vagor, odium deorum, iuris exitium sacri, qua luce primum spiritus hausi rudes iam morte dignus, redde nunc animos acres, nunc aliquid aude sceleribus dignum tuis.
(세네카, 오이디푸스 11:40)
non si ipse mundum concitans divum sator corusca saeva tela iaculetur manu, umquam rependam sceleribus poenas pares mater nefanda, mors placet:
(세네카, 오이디푸스 13:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION