라틴어 문장 검색

et ideo probavit Dominus ejus affectum, et eum celeri remuneratione donavit dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:13)
Clament opera tua, clamet fides, clamet affectus, clament passiones tuae, clamet sanguis tuus, sicut sancti Abel, de quo dixit Deus ad Cain:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:11)
hoc est enim Chananaeus, mobilis sermo, affectus instabilis, et inquieta contentio:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:22)
Sed non omnes primitivi sensus, nisi qui malitiae et improbitatis, atque omnis erroris exsortes sunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:14)
Quae tunc perfectae sunt, si sollicitudinum saecularium, et corporalis illecebrae victor animus delinimenta voluptatis excludat, liber a saeculo, Deo deditus, nihil de tramite directae intentionis imminuens, nec affectus sui tempora nunc luxuriae dividens, nunc labori.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:7)
omnem laborem tuum, omnem industriam puro et simplici commendabis affectu.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:22)
Plurimum tamen refert, et moralem aedificat affectum, si etiam numerum justorum simpliciter accipiamus prodesse populorum saluti.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:1)
Comprimit et resecat invidiam, confundit improbitatem, virtutem incitat, auget gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:2)
Cum enim renuntiatur improbitati, statim adsciscitur virtus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:7)
Unde Zachaeus hoc intelligens, quia Christum vetere suo suscipere affectu non poterat, superiora vitia exire suo jussit hospitio, ut Christus intraret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:39)
Quod indicium est Deum non muneribus oblatis placari, sed offerentis affectu.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 2:3)
Non ergo quantitas solutionis, sed animus reddentis, et qualitas consideratur, et affectus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:14)
In te retorquetur improbitas tua, tu princeps es illius (Ibid.).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:25)
Nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain qui videtur veritus, ne largior boni terra proventus triste facinus impediret, et liberalitatis assuetudine genitalis, quae facit sibi fetus et fructus varios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu vel muta specie sui fraternum revocaret affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:13)
Sed quomodo germanitatis servaret officium, qui necessitudinis non agnovisset affectum?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION