라틴어 문장 검색

incerti ictus, vulnera improvisa;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장5)
M. Licinio L. Calpurnio consulibus ingentium bellorum cladem aequavit malum improvisum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장1)
dein P. Pomponius legatus auxiliaris Vangionas ac Nemetas, addito equite alario, monitos ut anteirent populatores vel dilapsis improvisi circumfunderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 27장4)
sed civitas Vbiorum socia nobis malo improviso adflicta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장5)
atque eum auctore Burro prima centurionum tribunorumque adulatio ad spem firmavit, prensantium manum gratantiumque quod discrimen improvisum et matris facinus evasisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장3)
unde in regionem Tauraunitium transgressus improvisum periculum vitavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장5)
At Vologeses, quamvis obsessa a Paeto itinera hinc peditatu inde equite accepisset, nihil mutato consilio, sed vi ac minis alaris exterruit, legionarios obtrivit, uno tantum centurione Tarquitio Crescente turrim, in qua praesidium agitabat, defendere auso factaque saepius eruptione et caesis qui barbarorum propius suggrediebantur, donec ignium iactu circumveniretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 11장1)
Per idem tempus gladiatores apud oppidum Praeneste temptata eruptione praesidio militis, qui custos adesset, coerciti sunt, iam Spartacum et vetera mala rumoribus ferente populo, ut est novarum rerum cupiens pavidusque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 46장1)
ita intrepida ibi hiems, crebrae eruptiones et sibi quisque praesidio, inritis hostibus eoque desperantibus, quia soliti plerumque damna aestatis hibernis eventibus pensare tum aestate atque hieme iuxta pellebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 3:1)
munire castra, id quoque propinquis hostibus formidolosum, ne dispersos et opus molientis subita eruptione turbarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장6)
modicum ibi proelium improviso tumultu, sed prosperum Vitellianis fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장8)
improvisa utraque vis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장7)
nec diu certato Tungrorum cohors signa ad Civilem transtulit, perculsique milites improvisa proditione a sociis hostibusque caedebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장6)
pugnatumque in perculsos subita et prospera eruptione;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장2)
adeoque improvisi castra involavere ut non adloqui, non pandere aciem Vocula potuerit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION