라틴어 문장 검색

Lesbia cum lepido te posset amare Catullo, Te post Nasonem blanda Corinna sequi.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLIV3)
alii 'procacibus' inpudentibus tradunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5364)
iovis imperio ne videretur inpudens, si aliena regna deposceret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3813)
confidentiam enim veteres pro inpudenti audacia dicebant, ut Teren- tius "o ingentem confidentiam".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4445)
"Sic everso et extincto conscio lumine inpudentibus tenebris nexus infandae cupiditatis involvunt per incertum sortis, etsi non omnes opera, conscientia tamen pariter incesti, quoniam voto universorum adpetitur quicquid accidere potest in actu singulorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:23)
At vero M. Aemilius Lepidus, qui est Porcina dictus, isdem temporibus fere quibus Galba, sed paulo minor natu et summus orator est habitus et fuit, ut apparet ex orationibus, scriptor sane bonus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 1:4)
homo non liberalitate, ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cuius quidem legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu restitit, M. Lepido consule adiuvante;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 3:2)
quam legem L. Cassius Lepido et Mancino consulibus tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 4:5)
Fuit enim M. Lepido et L. Oreste consulibus quaestor Gracchus, tribunus Pennus, illius Marci filius, qui cum Q. Aelio consul fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 4:3)
Probas Lepidi orationes, Paulum hic tibi adsentior, modo ita laudes ut antiquas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 1:4)
nos autem, Brute, quoniam post Hortensi clarisimi oratoris mortem orbae eloquentiae quasi tutores relicti sumus, domi teneamus eam saeptam liberal custodia et hos ignotos atque impudentis procos repudiemus tueamurque ut adultam virginem caste et ab amatorum impetu quantum possumus prohibeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장 2:1)
Galba fuit inter tot aequalis unus excellens, cui, quem ad modum accepimus, et Cato cedebat senior et qui temporibus illis aetate inferiores fuerunt, Lepidus postea, deinde Carbo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 3:2)
Potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse horum neminem, qui nesciat te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo, manum consulum et principum civitatis interficiendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum sed fortunam populi Romani obstitisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 15:1)
Lepidum te habitare velle dixisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 19:3)
Horum hominum species est honestissima (sunt enim locupletes), voluntas vero et causa inpudentissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION