라틴어 문장 검색

O mulieris scelus incredibile et praeter hanc unam in omni inauditum!
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 194:1)
apparuit tamen, quinque pondo dari voluisse, quia ille in argento legati modus et inauditus erat et incredibilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 227:3)
sed cum sit continuatum iis quae sequuntur, quanquam natura ipsa divisa sunt, nova postulat, inaudita desiderat, salvus est cursus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 327:3)
Postremo captus amore Aureliae Orestillae, cuius praeter formam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 15장2)
Homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant, merito necatos aiebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장58)
Quasi vero mali atque scelesti tantummodo in urbe et non per totam Italiam sint aut non sibi plus possit audacia, ubi ad defendundum opes minores sunt!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장26)
cui difficilis occasio est, is proximam quamque pro optima arripiat, sit licet inaudita, sit nova.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 24:7)
Multis itaque iam annis Metrodoro suo superstes in quadam epistula, cum amicitiam suam et Metrodori grata commemoratione cecinisset, hoc novissime adiecit, nihil sibi et Metrodoro inter bona tanta nocuisse, quod ipsos illa nobilis Graecia non ignotos solum habuisset, sed paene inauditos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 15:3)
Hoc vero tam inopinatum malum et paene inauditum non miror si sine metu fuit, cum esset sine exemplo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 1:3)
Fuge, o paternae mortis auxilium unicum, fuge et scelestas hostium vita manus, eversa domus est funditus, regna occidunt, hospes quis iste concitos currus agit?
(세네카, 아가멤논 16:31)
timeo ne uerum sit quod audio, ne nouo inauditoque more de nuptiis puellae uitiator exoratus sit.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 1:16)
Effecit scelestus iste, ut nouo more nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam agnoscere.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 1:5)
" Quid tam inauditum quam nocturnum supplicium ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 116:4)
Nouo inauditoque more pugnabant, tyrannicida pro adulterio, tyrannus pro pudicitia.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.26)
Cur me submoues ante accusationem, cum nec proditores inauditi pereant.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.16)

SEARCH

MENU NAVIGATION