라틴어 문장 검색

adhuc certe, nisi ego insanio, stulte omnia et incaute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 10 2:8)
εὐγενῆ tua consilia et tamen pro temporibus non incauta mihi valde probantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 9 6:3)
honestius enim et libentius deponimus inimicitias rei publicae nomine susceptas quam contumaciae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13A 5:2)
quod ego non suspicans incautior fuissem, nisi a te admonitus essem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 24 1:5)
nos ex ora maritima Asiae provinciae et ex insulis quas potuimus navis deduximus, dilectum remigum magna contumacia civitatium tamen satis celeriter habuimus, secuti sumus classem Dolabellae cui L. Figulus praeerat ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 13 4:1)
Roscius, homo tam splendidus et gratiosus, nullo negotio sit occisus, perfacile hunc hominem incautum et rusticum et Romae ignotum de medio tolli posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 3:5)
His et talibus rationibus adductus Socrates nec patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus supplex fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et tum, paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:4)
Ridebat contumaciam Giton et singulos crepitus eius pari clamore prosequebatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:26)
Potes apparatius cenare apud multos, nusquam hilarius simplicius incautius.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 4:1)
Contra vereor ne sit incautum, rem tam magnam isdem tempestatibus isdem casibus subdere;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 4:1)
hoc illum onerabat quod homo simplex et incautus quaedam a provincialibus ut amicus acceperat - nam fuerat in eadem provincia quaestor -. Haec accusatores furta ac rapinas, ipse munera vocabat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 6:1)
Tuitus sum Iulium Bassum, ut incustoditum nimis et incautum, ita minime malum;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 10:1)
In summa potero fortasse scripta tua magis probare laudare, quanto illa tardius cautiusque, sed ipsum te magis amabo magisque laudabo, quanto celerius et incautius miseris.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 8:1)
Interim me quidam ex consularibus amicis, secreto curatoque sermone, quasi nimis fortiter incauteque progressum corripit revocat, monet ut desistam, adicit etiam:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 10:3)
Neque enim sufficit eum poenae suae restitui, quam contumacia elusit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 57 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION