라틴어 문장 검색

idque subcrudum incidendum, ne, si diutius ibi pus remanserit, os laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 2:5)
eaque si non parebit, leuiter summa scalpello concidenda erit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 3:4)
Quae si cutem occupauit, protinus specillum subiciendum, eaque incidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 12:4)
Si medicamenta uincuntur, hic quoque scalpello quicquid corruptum est, sic ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 13:2)
Si non uincitur, purgandum est scalpello tenuibusque ferramentis adurendum et sicut reliqua usta curandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 3:2)
Quod si leuior is casus est, possunt etiam sine scalpello inposita eadem mederi;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 1장 2:2)
necessaria uero opera scalpelli est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:6)
Nam maiores sinus latius interdum etiam duabus aut tribus lineis incidendi sunt, dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat, ne quis umor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana erodendo sinuet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 5:4)
Potest tamen fieri, ut ad scalpelli adcurationem etiam illo loci ueniendum sit, si intus fistula fert, si multiplex est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 9:4)
Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 10:1)
Illic uiam, qua redeat, ipsum sibi fecit, hic a scalpello accipit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 1:5)
Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 3:1)
Summa autem utraque parte habenda cura est, ne uena, ne maior neruos, ne arteria incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 3:4)
Quorum ubi aliquid detectum est, excipiendum hamo retuso est, abducendumque a scalpello.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 3:5)
Omnia derassa ante si capillis conteguntur, per medium oportet incidi:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION