라틴어 문장 검색

multi ad celebritatem nominis erecti rerum novarum cupidine et odio praesentium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 8장7)
acerrima seditionum ac discordiae incitamenta, interfectores Galbae scelere et metu vaecordes miscere cuncta, modo palam turbidis vocibus, modo occultis ad Othonem litteris;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장11)
Fabii quoque Valentis copiae (iam enim Ticinum venerat) posito hostium contemptu et reciperandi decoris cupidine reverentius et aequalius duci parebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장3)
Vetus ac iam pridem insita mortalibus potentiae cupido cum imperii magnitudine adolevit erupitque;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장1)
prima iuventa quietis cupidine senatorium ordinem exuerat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장9)
forum maxime petebant, cupidine visendi locum in quo Galba iacuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장12)
id ipsum apud infensos incitamentum erat, tamquam nimius pavor conscientiam argueret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장7)
militibus cupidinem pugnandi convenire, duces providendo, consultando, cunctatione saepius quam temeritate prodesse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장2)
ardua urbis moenia, saxeae turres, ferrati portarum obices, vibrans tela miles, frequens obstrictusque Vitellianis partibus Cremonensis populus, magna pars Italiae stato in eosdem dies mercatu congregata, quod defensoribus auxilium ob multitudinem, obpugnantibus incitamentum ob praedam erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 30장2)
exercitus praeter insitam praedandi cupidinem vetere odio ad excidium Cremonensium incubuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장4)
utque exercitu vario linguis moribus, cui cives socii externi interessent, diversae cupidines et aliud cuique fas nec quicquam inlicitum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장8)
ille incompositum et praedae cupidine vagum hostem adortus coegit in navis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장2)
Erant quibus adpetentior famae videretur, quando etiam sapientibus cupido gloriae novissima exuitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장1)
longa atque inrita militia fessis patriae atque otii cupidinem esse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장3)
sed tum praedae cupidine adversa quoque tolerabant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION