라틴어 문장 검색

Sed primi mortalium quique ex his geniti naturam incorrupti sequebantur, eundem habebant et ducem et legem, commissi melioris arbitrio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 4:1)
Maxima laus illi tribuitur mansuetudinis, pepercit gladio, sanguine abstinuit nec ulla alia re, quid posset, quam licentia ostendit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 7:1)
"tantum quia pudica, quia incorrupta est."
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 7:8)
virgines, quia incorrupta sunt et sincera et omnibus sancta ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 26:3)
Hos incorruptos viros et vindices veritatis existimas ?
(세네카, 행복론, Liber III 66:6)
Ubi mors interclusit omnia et ad ferendam sententiam incorruptum iudicem misit, quaerimus dignissimos, quibus nostra tradamus, nec quicquam cura sanctiore componimus, quam quod ad nos non pertinet.
(세네카, 행복론, Liber IV 51:2)
Ferae inter nos educatae si in silvas eruperunt, aliquid mansuetudinis pristinae retinent tantumque a placidissimis absunt, quantum a veris feris et numquam humanam manum passis.
(세네카, 행복론, Liber VII 101:1)
Simile tu putas esse, utrum cures, ut incorruptum et a fraude advehentium et a neglegentia frumentum transfundatur in horrea, ne concepto umore vitietur et concalescat, ut ad mensuram pondusque respondeat, an ad haec sacra et sublimia accedas sciturus, quae materia sit dei, quae voluptas, quae condicio, quae forma;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 116:2)
Adice nunc, quod privatos homines ad accipiendas iniurias opportuniores acceptarum patientia facit, regibus certior est ex mansuetudine securitas, quia frequens vindicta paucorum odium opprimit, omnium irritat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 48:1)
Comparare nemo mansuetudini tuae audebit divum Augustum, etiam si in certamen iuvenilium annorum deduxerit senectutem plus quam maturam ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 68:3)
Tradetur ista animi tui mansuetudo diffundeturque paulatim per omne imperii corpus, et cuncta in similitudinem tuam formabuntur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 7:3)
Ergo quemadmodum religio deos colit, superstitio violat, ita clementiam mansuetudinemque omnes boni viri praestabunt, misericordiam autem vitabunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 19:1)
Nec dubito, cum tanta illi adversus omnes suos sit mansuetudo tantaque indulgentia, quin iam multis solaciis tuum istud vulnus obduxerit, iam multa, quae dolori obstarent tuo, congesserit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 74:2)
optime de posteris, ad quos veniet incorrupta rerum fides auctori suo magno imputata ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 4:4)
Iustitia, mansuetudine, humanitate, larga et benigna manu praeparent multa ad secundos casus praesidia, quorum spe securius pendeant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION