라틴어 문장 검색

Hic rex, incredibile dictu quibus auxiliis, quibus copiis consederat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 15:2)
Denique ablata Syria emanabat latius malum, hostibus sub auxilii specie sibi vincentibus, nisi Ventidius, et hic legatus Antonii, incredibili felicitate et Labieni copias ipsumque Pacorum et omnem Parthicum equitatum toto inter Oronten et Euphraten sinu late cecidisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB VENTIDIO 5:1)
Sic vix tertia parte de sedecim legionibus reliqua, cum argentum eius passim dolabris concideretur, et subinde inter moras mortem ab gladiatore suo flagitasset egregius imperator, tandem perfugit in Syriam, ubi incredibili quadam mentis vaecordia ferocior aliquanto factus est, quasi vicisset, quia evaserat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 10:1)
Hic Avienus in Praetextatum expectationem consulentis remittens:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 17:1)
Cum multi Severo Cassio accusante absolverentur, et architectus fori Augusti expectationem operis diu traheret, ita iocatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 9:1)
Nam Optanus praefectus classis, sciens scarum adeo Italicis litoribus ignotum ut nec nomen Latinum eius piscis habeamus, incredibilem scarorum multitudinem vivariis navibus huc advectam inter Hostiam et Campaniae litus in mare sparsit, miroque ac novo exemplo pisces in mari tamquam in terra fruges aliquas seminavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 10:2)
id quod non saepe evenit, ut expectatio cognitione, aures ab oculis vincerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 33:6)
Nam cibus qui cum voluptate sumitur desiderio tractus in ventrem reconditur patula expectatione rapientem, et dum animose fruitur, mox eum concoquit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 29:2)
nam qui promittit statim a primo polliceri debet, post si qua vult addat, ut auditor expectatione non pendeat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7611)
sane servat et hic ordinem sicut in Aeoli oratione, ut statim promittat quod praestaturus est, ne auditor sit exspectatione suspensus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 25712)
et ne longa sit exspectatio, adiecit 'et promissa Lavini moenia':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2585)
solvite corde metum teucri] qui pollicetur statim debet promittere, tunc subiungere si qua vult, ne exspectatione suspensus detineatur auditor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5624)
sed ipse quaestionem solvit dicendo 'incredibilis'. conubia servas tenes, ut et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3194)
aut certe quia reparatam audierat Troiam, ut hic incredibilis rerum fama occupat aures.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3512)
dicebatur et 'ambio illum' pro 'rogo illum', Sallustius in primo idem fecere Octavius et Q. Caepio sine gravi cuiusquam expectatione, neque sane ambiti publice, hoc est neque valde rogati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2837)

SEARCH

MENU NAVIGATION