라틴어 문장 검색

Ut vero urbem intravit, incredibilem ex thesauris summam pecuniae egessit, L milia talentum argenti non signati forma, sed rudi pondere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 15:1)
"nihil eorum, quae longe tristissima perpessus sum, ne hunc quidem incredibilis calamitatis exitum tam gravem mihi accidisse quam illud, quod post tanta in me meosque merita adversus clementissimum victorem inimico vivendum fuit et nunc ingrato moriendum est."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:8)
Illo perturbato et recusante transire ad eum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 33:2)
"nec me tam ars mea quam benivolentia tua perturbat."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 19:5)
Is pedes, incredibile dictu, per D stadia vectum regem comitatus est saepe equum suum offerente Lysimacho, nec tamen, ut digrederetur a rege, effici potuit, cum lorica indutus arma gestaret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 40:1)
Incredibilia regi omnia videbantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 6:1)
cum illе rem ausus est incredibilem atque inauditam multoque magis ad famam temeritatis quam gloriae insignem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 1:2)
Incredibile dictu audituque, in eodem habitu corporis, in quem se conposuerat, cum admissurus milites esset, durasse, donec a toto exercitu illud ultimum persalutatus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 3:6)
Vis incredibilis animi, laboris patientia propemodum nimia, fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque, quorum haec sola virtus fuit, liberalitas saepe maiora tribuens, quam a dis petuntur, clementia in devictos, tot regna aut reddita, quibus ademerat bello aut dono data,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 31:1)
Cuius miraculi Lucanus in nono Farsalie meminit incredibilem vim haustri, quam Lybia patitur, ibi describens;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 11:14)
9 At cum romana nobilitas, premente Annibale, sic caderet ut ad finalem romane rei deletionem non restaret nisi Penorum insultus ad urbem, subita et intolerabili grandine perturbante victores victoriam sequi non potuisse Livius in Bello punico inter alia gesta conscribit. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 13:3)
Catoni vero cum incredibilem natura tribuisset gravitatem, eamque perpetua constantia roborasset, semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum ei potius quam tyrampni vultus aspiciendus fuit". 18.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:15)
Prima acies in proximam relapsa, agmenque totum illico perturbatum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.72)
Washingtonium omnino incolumem inter tantum occisorum acervum servari, omnibus fere incredibile visum:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.78)
Legionum una, quam Mawhood, tribunus Anglicus ductabat, Americanorum multitudine interrita, adversarios sicis praefixis adeo acriter adorti, ut Washingtonii ordines penitus, et ubique, perturbarentur, et ad locum vulgariter Maidenhead nuncupatum, incolumes fere ad unum perrexere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.54)

SEARCH

MENU NAVIGATION