라틴어 문장 검색

divorso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장24)
Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi incultique, quis cibus erat caro ferina atque humi pabulum uti pecoribus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장1)
Super Numidiam Gaetulos accepimus partim in tuguriis, alios incultius uagos agitare, post eos Aethiopas esse, dein loca exusta solis ardoribus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 19장6)
ea consita arbustis pecore atque cultoribus frequentabantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장6)
nam prospectum ager arbustis consitus prohibebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장2)
Iugurtha postquam amissa Thala nihil satis firmum contra Metellum putat, per magnas solitudines cum paucis profectus pervenit ad Gaetulos, genus hominum ferum incultumque et eo tempore ignarum nominis Romani.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장1)
Sordidum me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno neque histrionem ullum neque pluris preti coquum quam vilicum habeo.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장70)
Nam praeter oppido propinqua alia omnia vasta, inculta, egentia aquae, infesta serpentibus, quarum vis sicuti omnium ferarum inopia cibi acrior.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장6)
Id ibique et in omni Africa, quae procul a mari incultius agebat, eo facilius tolerabatur, quia Numidae plerumque lacte et ferina carne uescebantur et neque salem neque alia irritamenta gulae quaerebant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장9)
Aliter leo aurata iuba mittitur, dum contractatur et ad patientiam recipiendi ornamenti cogitur fatigatus, aliter incultus, integri spiritus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 6:6)
Placet enim satis et arbustis animam inesse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 10:2)
Haec si tibi nimium tristia videbuntur, villae inputabis, in qua didici ab Aegialo, diligentissime patre familiae, is enim nunc huius agri possessor est, quamvis vetus arbustum posse transferri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 14:1)
Illud etiamnunc vidi, vitem ex arbusto suo annosam transferri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 20:1)
Dicebat autem Agroitas inculta, ut scires illum inter Graecos non fuisse, sententiis fortibus, ut scires illum inter Romanos fuisse.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 12:3)
Tot arbusta non uno modo frugifera, tot herbae salutares, tot varietates ciborum per totum annum digestae, ut inerti quoque fortuita terrae alimenta praeberent ?
(세네카, 행복론, Liber IV 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION