라틴어 문장 검색

At si tumor est, foueri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus aliaue uerbena ex reprimentibus decocta sit, induci uero medicamentum ex nucibus amaris cum aceto tritis, aut cerussa, cui contritae herbae muralis sucus sit adiectus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 7:1)
Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci chalcanthon appellant, chalcitis, acacia, et ex aqua Lycium, tus, aloe, cummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 1장 1:1)
Bibere autem oportet herbae solaris, quam heliotropion Graeci uocant, semen uel certe folia ex uino.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 14:1)
Aduersus quos satis proficit herba Vettonica uel Cantabrica uel centaurios uel argimonia uel trixago uel personina uel marinae pastinacae, uel singulae binaeue tritae et cum uino potui datae * * * sunt et super uulnus impositae.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 19:3)
Epinyctis post lenticulam recte herba quoque sanguinali uel uiridi coriandro curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 60:1)
maior commodissime murali herba tollitur, si sub ea detrita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 68:4)
Vnde etiam fabulae locus factus est, per parentes id herba restitui, quod per se sanescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 70:1)
Quod si et sanies profluit et tumor est, non alienum est mixto uino per oricularium clysterem eluere, et tum infundere uinum austerum cum rosa mixtum, cui spodi paulum sit adiectum, aut Lucium cum lacte aut herbae sanguinalis sucum cum rosa aut mali Punici sucum cum exigua murrae parte.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 12:2)
Si cruor quoque ex ulceribus apparuit, Lycium cum lacte debet infundi, uel aqua, in qua rosa decocta sit, suco aut herbae sanguinalis aut acaciae adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 13:3)
Sed agrestium experimento cognitum est, cum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus euelli debere, et in peluem coici, supraque aquam infundi, collocarique iuxta sedentem hominem undique ueste contectum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 7:1)
Quod si tussis infestabit, potio sumenda erit uel ex trixsagine uel ex ruta uel ex [herba] stoechade uel ex cumino et pipere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 5:2)
343, 27 ex [herba] stoechade, omnes.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1893)
Vox herba tollenda est, in margine scripta fuit ad stoechas interpretandum.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1894)
archetypo margini adscriptum fuerit hujus herbae nomen, quod librarii deinde alii huc, alii illuc in textum transtulerunt.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).370)
VIII, 7028. 73, 7 herba muralis, παρθένιον vel περδίχιον appellant, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).410)

SEARCH

MENU NAVIGATION