라틴어 문장 검색

Cossus equitum magister exuere frenos imperavit - et hoc novum - quo acrius incurrerent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 3:1)
Hic sive invidia deum sive fato rapidissimus procurrentis imperii cursus parumper Gallorum Senonum incursione supprimitur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 1:1)
prima enim a Punico litore quasi arx et specula procurrit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 21:2)
nec in proximas modo provincias contenti incurrere, Thessaliam atque Dalmatiam, in Adriaticum mare usque venerunt;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 1:2)
Itaque ille ablegato equo similis furenti primam in aciem procurrit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 82:1)
ita magno turbidus imbri molibus incurrit validis cum viribus amnis, dat sonitu magno stragem volvitque sub undis grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:13)
Praeterea si iam finitum constituatur omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras ultimus extremas iaciatque volatile telum, id validis utrum contortum viribus ire quo fuerit missum mavis longeque volare, an prohibere aliquid censes obstareque posse?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:9)
Sed ne ego incautus sum, qui venustatem reprehensionis incurri a M. quondam Catone profectae in A. Albinum qui cum L. Lucullo consul fuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 13:1)
Idem et hic vitium quod superius incurrit de duabus Graecis parabolis unam dilucidius construendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 15:3)
Nec negaverim philosophos quoque incurrisse nonnumquam per indignationem hoc genus scommatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 13:1)
Scissa dum redit, iam non directo ictu sed undique versum incurrit liniamenta simulachri:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:4)
Dein quis potest in animum inducere, simul atque oculos verteris incurrere imagines caeli maris litoris prati navium pecudum et innumerabilium praeterea rerum quas uno oculorum iactu videmus, cum sit pupula quae visu pollet oppido parva?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 11:1)
Isti plausus sunt qui provocant philosophiam ad vindicandos sibi de aliena arte tractatus, unde saepe manifestos incurrit errores:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 1:3)
Cum sorte cruenta Fratribus incurrant fratres, natusque parenti, Haud trepidante tamen toto cum pondere dextra Exegere enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:91)
Neque enim licuit procurrere contra, Et miscere manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION