라틴어 문장 검색

Ideoque periti rustici, quicquid ovilibus stabulisque conversum progesserunt, superpositis virgis tegunt nec arescere solis incursu patiuntur vel exuri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 22:2)
Nec ullum legumen minus agro nocet, sed raro respondet, quoniam nec siccitates nec austros in flore sustinet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 19:4)
quae tamen ipsa modico statu caeli magis exuberant Aquiloni prona, sed sunt generosiora sub Austro.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 6:2)
Hilaris interaestivosFavonii flatus Austris adfligitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 10:3)
si tamen non infestabuntur Austris Eurisque,velut orae maritimae in Baetica.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 6:2)
Nam ubi magna vis et incursus est pluviarum procellarumque, ubi frequentibus aquis vitis labefactatur, ubi praecipitibus clivis velut pendens plura praesidia desiderat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 7:2)
Iuxta decumanum atque semitas palmites intrinsecus flectendi sunt, ne praetereuntium incursu laedantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 5:1)
Si tamen incursus pecoris aliter vitari non poterit, celsior truncus constituetur, ut sit innoxius ab iniuria pecorum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 10:6)
neque tamen Arminius quamquam libero incursu statim prorupit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장5)
omne dehinc caelum et mare omne in austrum cessit, qui tumidis Germaniae terris, profundis amnibus, immenso nubium tractu validus et rigore vicini septentrionis horridior rapuit disiecitque navis in aperta Oceani aut insulas saxis abruptis vel per occulta vada infestas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장6)
deriguntur acies, pari utrimque spe, nec, ut olim apud Germanos, vagis incursibus aut disiectas per catervas:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장3)
Neque multo post missis ad senatum litteris Tiberius motam rursum Africam incursu Tacfarinatis docuit, iudicioque patrum deligendum pro consule gnarum militiae, corpore validum et bello suffecturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 32장1)
dein quia pluribus adversum Tacfarinatem expeditionibus cognitum non gravi nec uno incursu consectandum hostem vagum, excito cum popularibus rege Ptolemaeo quattuor agmina parat, quae legatis aut tribunis data;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 24장4)
Thraecum auxilia repentino incursu territa, cum pars munitionibus adiacerent, plures extra palarentur, tanto infensius caesi quanto perfugae et proditores ferre arma ad suum patriaeque servitium incusabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장8)
hibernus auster revolvit fluctus pulsoque introrsus freto brevia litorum nudantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 33장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION