라틴어 문장 검색

itaque et Romanis crevit animus nuntio celeri per ordines misso, destitutum ab equite hostem esse, quem maxime timuerant, et territi hostes, praeterquam quod maxima parte virium suarum non iuvabantur, timore etiam incusso, ne ab suomet ipsi equite oppugnarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 611:2)
quorum corporibus cum oppleta fossa esset, velut aggere aut ponte iniecto transitum hostibus dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 76:1)
quia movendi inde thensauros religio incussa erat, muro circumdare templum voluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 262:1)
tantaque admiratio singularum universarumque rerum incussa ut satis crederent aut illo duce atque exercitu vinci Carthaginiensem populum aut alio nullo posse, iuberentque, quod di bene verterent, traicere et spei conceptae quo die omnes centuriae priorem consulem dixissent primo quoque tempore compotem populum Romanum facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 310:1)
quod promptiores ad subeundam omnem dimicationem videbatur facturum, id metum pigritiamque incussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 387:2)
muri quoque pars ariete incusso subruta multis iam locis prociderat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 540:1)
deinde eodem quo pridie impetu in postremum agmen incurrit, tantumque rursus pavoris ac tumultus incussit ut, cum terga caederentur, nemo pugnandi causa restiterit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 238:2)
deinde, ut praeter spem stare muros viderunt, collectis rursus animis in arietes tollenonibus libramenta plumbi aut saxorum stipitesve robustos incutiebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 54:3)
hostilem prope tumultum agmini elephanti praebebant, qui, ubi ad invia venerant, deiectis rectoribus cum horrendo stridore pavorem ingentem, equis maxime, incutiebant, traducendi eos ratio inita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 53:1)
nec Quirites vos, sed milites videor appellaturus, si nomen hoc saltem ruborem incutere et verecundiam aliquam imperatoris violandi adferre possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 452:2)
nam hic apud nos nihil est aliud quaesti furibus, ita inaniis sunt oppletae atque araneis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 28)
Silvani lucus extra murum est avius, crebro salicto oppletus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 66)
palla pallorem incutit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 269)
inde me et simul participes omnis meos praeda onerabo atque opplebo, metum et fugam perduellibus meis me ut sciant natum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 111)
iam meas opplebit aures sua vaniloquentia.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 19)

SEARCH

MENU NAVIGATION