라틴어 문장 검색

Istud quod hic de meretricibus indicamus non solum eas quae in prostibulis commorantur attingit, sed etiam omnes quae pro cuiuscunque muneris exspectatione se largiuntur amanti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 16:4)
"Absit, domina mea, quod unquam in tantum efficiar errabundus ut tuis in aliquo deprehendar obviare mandatis, et ideo quod postulas tanquam mihi gratissimum impendo libenter.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 2:6)
Huic autem mulieri reginae Alinoriae videtur obviare sententia, quae super hoc negotio taliter consulta respondit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 4:5)
Omni enim tempore incestuosis et damnabilibus tenemur actibus invidere, quibus etiam ipsa iura humana poenis novimus gravissimis obviare."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 12:3)
Miles quidam, dum pro cuiusdam dominae laboraret amore et ei non esset penitus opportunitas copiosa loquendi, secretarium in hoc sibi quendam facto de mulieris assensu adhibuit, quo mediante uterque alterius vicissim facilius valeat agnoscere voluntatem et suam ei secretius indicare, et per quem etiam occultius amor inter eos possit perpetuo gubernari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 23:2)
Miles autem pro fraude sibi facta commotus Campaniae comitissae totam negotii seriem indicavit et de ipsius et aliarum dominarum iudicio nefas praedictum postulat iudicari, et eiusdem comitissae ipse fraudulentus collaudavit arbitrium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 23:6)
"Comitissae Campaniae obviare sententiae non audemus, quae suo iudicio definivit non posse inter coniugatos amorem suas extendere vires.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 24:6)
Praeterea, si ob aliquam causam ad dominarum devenerint amantes iudicia, amantium personae nunquam debent iudicantibus indicari sed sub indefinita eis prolatione proponi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 28:6)
A mensa ergo resurgens ad propria remeare festina vel ultra pugnando transire ac, quae tui causa fuerit adventus, mihi veraciter indicare."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 11:4)
Si tuam cupis igitur defendere vitam, locum mihi studeas solummodo indicare, ubi vestra chirotheca reponitur."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 19:4)
Hanc te asportare oportet et regulas amantibus indicare, si pacificum volueris accipitrem reportare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:26)
Sapiens ergo quilibet amoris cunctos pluribus ex causis actus tenetur abiicere et eius semper obviare mandatis, et imprimis ea scilicet ratione cui nulli resistere fas est.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:1)
periurium quoque provenit inde, quia saepe in proditione et amoris intuitu iuramenta praestantur, quae non iuramenta, sanctorum patrum hoc regulis indicantibus, sed potius periuria reputantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:4)
Nam cum viro carnem unam Deus indicavit uxorem et aliis cunctis relictis uxori iussit adhaerere maritum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:7)
Ergo si haec quae dicuntur cordis volueris aure percipere, facile tibi erit luxuriae motibus obviare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION