라틴어 문장 검색

"haud procul, exacti si spes non blanda laboris, Ogygias, Argia, domos et egena sepulcri busta iacere reor;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권116)
nulla autem effigies, nulli commissa metallo forma dei, mentes habitare et pectora gaudet, semper habet trepidos, semper locus horret egenis coetibus, ignotae tantum felicibus arae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권250)
Is enim, in quinta historiarum suarum bellum Iudaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus Iudaeos refert Aegypto expeditos sive, ut putavit, extorres vastis Arabiae in locis aquarum egentissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 2:1)
Nam inde non epulis nec potaculis nec ingratis voratrinis dispensatur, sed egenis alendis humandisque et pueris ac puellis re ac parentibus destitutis, iamque domesticis senibus, item naufragis, et si qui in metallis, et si qui in insulis vel in custodiis, dumtaxat ex causa dei sectae, alumni confessionis suae fiunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 6:1)
instituisse censum, ut insignis ad invidiam locupletiorum fortuna esset, et parata unde, ubi vellet, egentissimis largiretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 485:2)
itaque cum ante noctem Capuam pervenire possent, incerti de fide sociorum et quod pudor praepediebat, circa viam procul Capua omnium egena corpora humi prostraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 78:1)
neque med umquam deseruisse te neque factis neque fide, rebus in dubiis egenis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 348)
Agorastocles Saepe ego res multas tibi mandavi, Milphio, dubias, egenas, inopiosas consili, quas tu sapienter, docte et cordate et cate mihi reddidisti opiparas opera tua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 11)
Sic liuore perit liuor, sic uulnere uulnus, Sic morbus damnat morbum, mors morte fugatur, Sic moritur uiuens ut uiuat mortuus, heres Exulat ut seruos heredes reddat, egenus Fit diues pauperque potens, ut ditet egenos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION