라틴어 문장 검색

Id brevius, supraque tenuius, ad ipsos talos intumescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 26:3)
Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 19:1)
Id enim corpori quasi gluten inhaerescit, et quum induruit, nares commode continet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 2:5)
ideoque locus is intumuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 39:11)
decorent virecta Baetim, Tagus intumescat auro generisque procreator sub vitreis Oceanus luxurietur antris.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:7)
virtutibus ille fortunam domuit numquamque levantibus alte intumuit rebus;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:18)
"Ignoscite, si quid intumuit pietas, si quid flagrantius actum quam miseros decuit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:191)
intumuit virtus et lucis prodigus arsit impetus;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:99)
Haec igitur est medii collis optima positio, loco tamen ipso paulum intumescente, ne cum a vertice torrens imbribus conceptus adfluxerit, fundamenta convellat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 10:2)
Iusta enim fieri nequeunt, cum induruit ager.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 8:1)
propter quae recrastinari non debet, sed aequaliter flaventibus iam satis, ante quam ex toto grana indurescant, cum rubicundum colorem traxerunt, messis facienda est, ut potius in area et in acervo quam in agro grandescant frumenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 2:2)
Quid quod pastinati humus, dum est recens soluta laxataque, velut fermento quodam intumescit?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 7:1)
Cum deinde paulum induruere virgae, tum singulae detrahuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 2:1)
Mox ubi materias vitis exigit, insequitur pampinator et supervacuos deterget fructuososque palmites submittit, qui cum induruerunt, velut in coronam religantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 13:3)
Si genua intumuerint, calido aceto fovenda sunt, et Uni semen aut milium detritum conspersumque aqua mulsa imponendum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION