라틴어 문장 검색

Haecce hostium mora, ad bellica instrumenta, apparatumque omnem expediendum parandumque, Washingtonio tempus, otiumque, praebuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.24)
at patientia et industria, quae natura denegarat, acquirere et adipisci studebat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.58)
ut Alfenus vafer omni abiecto instrumento artis clausaque taberna sutor erat:
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장76)
imperatorem industria adit, precibus fatigat, merito lenit, sollicitudine promeretur, ut redditam vitae redderet libertati.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 15:8)
Haec sunt duo seraphin ter glorificantia Trinitatem et in thesauro ecclesiae condita, unde et forcipe utriusque instrumenti ardens carbo conprehensus purgat labia peccatoris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:11)
hinc petit Euphraten iuvenis domitique Batavi custodes aquilas, armis industrius.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII25)
Ergo inter Tarquinii mortem adnitente regina substitutus in locum regis quasi in tempus, regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 49:1)
Sutorium hoc habetur instrumentum, quod non infacete in adulterii exprobrationem ambiguitate convertit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 6:5)
quae vasorum sunt instrumenti instar habent, quibus semper sacrificia conficiuntur, quarum rerum principem locum optinet mensa in qua epulae libationisque et stipes reponuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:3)
Sed quis neget indomitam apud illos et, ut ait Caecilius, vallatam gulam fuisse, qui ex tam longinquo mari instrumenta luxuriae conpararent?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 9:1)
Longum fiat, si enumerare velim quot instrumenta gulae inter illos vel ingenio excogitata sint vel studio confecta.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 1:1)
Quid porro tumulis opus est, aut ulla requiris Instrumenta, dolor ?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:36)
temere omnia saevi Instrumenta rapit belli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:58)
et bene addidit post 'arma' 'virum', quia arma possunt et aliarum artium instrumenta dici, ut Cerealiaque arma.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 113)
arma enim dicuntur cunctarum artium instrumenta, ut Cerealiaque arma, item colligere arma iubet et alio loco dicendum et quae sint duris agrestibus arma.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1192)

SEARCH

MENU NAVIGATION